Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
ccxxyi. /. Mátyás király a Bod Márton szent-györgyi várnagy cs Lengyel Miklós hűtlensége ?niatt fölök elvett berivoy-szentiváni és polichnai birtokrészeket Körös vármegyében, Kenderest Balázsnak adja. Prodavitz, 1465. dec. 8. commissio propria domini regis. Nos Mathias dei gracia rex Hungarie Dalmacie Croacie etc. memorie commendaraus tenoré presencium significantes quibus expedit universis, quod nos pro fidelibus servicys fidelis nostri egregy Blasy de Kenderes per eum nobis et sacre corone regni nostri exhibitis, porciones possessionarias in possessione Berywoyzenthiwan in comitatu Crisiensi existenti habitas, nunc ut dicitur apud Martinum Bodh castellanum castri Sancti Georgy a nobili Stephano de eadem Berywoyzenthiwan titulo pignoris existentes, et item similiter porcionem possessionariam Miklós poloni in possessione Polychna in eodem comitatu Crisiensi existenti habitam, que per notam inficlelitatis ipsorum in quam ipsi ex eo quod de castro Sancti Georgy inter alia mala in hoc regno nostro predas spolia et latrocinia pluries commisissent, novissime vero ipsum c astrum Sancti Georgy nobis inobsidione teñentibus, ipsi in eodem adversarys nostris coniuncti contra nos rebellando, se nobis et regno nostro manifestos adversarios ostenderunt, incurrissent, iuxta consvetudinem huius regni nostri ad nostram collacionem rite et legitime devolute esse perhibentur, simul cum cunetis suis utilitatibus et pertinencys quibuslibet, premissis sie ut prefertur stantibus et se habentibus, memorato Blasio de Kenderes suisque heredibus et posteritatibus universis dedimus donavimus et contulimus, imo damus donamus et conferimus prefatam porcionem possessionariam in Polychna habitam in perpetuum, aliam vero porcionem in Berywoyzenthiwan existentem tamdiu tenendam et possidendam, quousque eandem ille cui redempeio eiusdem magis competit, ab eodem Blasio de Kenderes redimerit ; salvo iure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in Prodawycz, in festo Con24*