Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
CCXI. Szatmár város bírája és esküit polgárai Tivadarfalvi Veres Jakabnak és Veres Miklósnak Meggyest Gergely-deák ellen való tizennyolcé arany forintnyi követelések ügyében ítélnek. Szatmár, 1462. mart. ig. Nos Matheus Halárus dictus iudex de Zathmar, iurati ceterique cives ac universi hospites de eadem memorie commendantes tenoré presencium significamus quibus expedit universis, quod circumspecti et providi viri Johannes pellifex dictus Zakalus, et alter Johannes Abran, necnon Andreas pellifex pro tempore iurati coram nobis accedentes in presenciam fassi extiterunt, quomodo nobiles viri Jacobus dictus Weres et Nicolaus similiter dictus Weres de Thywadarfalva, Paulus Bekeni, necnon discretus vir Benedictus presbiter, tempore circumspecti Johannis Wngi alias iudicis, super Gregorium literatum Meggesy decern et octo florenos auri puri iure mediante re obtinuissent, et domum prefati Gregory literati dicti Meggesy penes domum relicte Sebastiani Logo a parte orientali, ab alia vero parte penes domum Demetry Konyary a parte occidentali, secundum consvetudinem nostre civitatis predictos decern et octo florenos auri per annum et unum diem prefatis nobilibus estimaverant tenere possidere et habere ; cum tarnen revoluto anno et una die, eodem Gregorius literátus dictos florenos auri non habente unde persolvere, et iam tempore circumspecti Gregory sartoris similiter alias iudicis accesserunt ad prefatam domum, ibique eandem domum usque ad magnam statuam porte a parte eadem domus, retro stubam vero usque ad magnam statuam stabuli, annotatos nobiles Jacobum Weres, Nicolaum similiter Weres, Paulum Bekeni, necnon discretum dominum Benedictum presbiterum in dominium ipsius domus introduxerunt et statuerunt iure perpetuo et irrevocabiliter tenendum possidendum pariter et habendum, nemine contrarium inferente ; nihilominus hoc non pretermitiendo, quod racione huiusmodi introduccionis et tradicionis ambabus partibus perpetuum silencium imponimus sub pena calumpnie observare, harum literarum no-