Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

Ladislao filio Demetry cum procuratorys literis conventus ecclesie de Lelez, necnon Michaele et Andrea fratribus suis de eadem Karol cum procuratorys literis nostris ab una, parte siquidem ex altera Andreas de Domanhyda similiter pro se personaliter ac pro Ladislao Stephano Johanne et Blasio de eadem Domanhyda cum procuratorys literis dicti conventus ecclesie de Lelez coram nobis constituti sunt confess! in hune modum, quomodo ipsi universas et quaslibet causas inter ipsos hucusque et ad hec témpora qualitercunque et sub quibus­cunque formis verborum motas et suscitatas, in presentibus octavis festi beati Michaelis archangeli vertentes, arbitrio et disposicioni ac conclusioni octo proborum et nobilium viro­rum per ipsas partes equali numero efigendorum submisis­sent imo submiserunt coram nobis tali modo, ut quitquid ipsi octo probi et nobiles viri per ipsas partes equali numero eli­gendi in prescriptis ipsorum universis causis quintodecimo die festi Epiphaniarum domini proxime venturi in possessione Dengeleg coram testimonio ecclesie de Lelez, quod per ipsum conventum ad id presencium serie transmitti iubemus, dispo­nerent ordinarent et concluderent, id ambe partes acceptare et pro rato habere deberent et tenerentur ; tali vinculo me­diante, quod si qua parcium prescriptarum ad diem et locum prescriptos venire vel mittere aut ipsam disposicionem dicto­rum octo proborum et nobilium virorum acceptare nollet aut non curaret, extunc talis pars contra partem alteram in pre­missis persistentem in quinquaginta marcis ante litis ingres­sum deponendis convincatur et convinci debeat eo facto, cau­sasque ipsorum prescriptas in octavis festi beati Georgy mar­tiris proxime Venturis contra sese et in alterutrum in suo vigore prosequi valeant atque possint ; ad quod se prefati Johannes et Andreas personalibus eorum astancys, annotatos vero fra­tres ipsorum virtute procuratoria prenarrata obligarunt co­ram nobis, vigore et testimonio mediante (így). Datum Bude, quadragesimo quarto die octavarum festi beati Michaelis archangeli predictarum, anno domini Millesimo quadringen­tesimo sexagésimo primo. Papíron, alul papír-szelet alá nyomott pecséttel. Lad. 1. nro. 196. Megvan átiratban is, a leleszi conventnek 1462. évi január 25-én a végbe ment békebírói ítéletről kiadott oklevelében ; 1. alább.

Next

/
Oldalképek
Tartalom