Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

tem ; pridem per ipsam dominam Elenam in octavis festi Epi­phaniarum Domini proxime preteriti a pretactis Georgio de Rezege et filys suis iuridice obtentam et iuxta adiudicacio­nem magnifici comitis Stephani de Bathor iudicis curie nostre eidem domine Elene legitime statutam spectantes, a manibus ipsius domine pro se minus iuste et indebite occupassent et occupatas conservarent de presentí, ipsam dominam Elenam de earumdem dominio excludendo potencia mediante, in dicte domine Elene preiudicium et dampnum valde magnum ; unde supplicatum extitit nobis dictisque prelatis et baronibus no­stris pro parte prelibate domine Elene, ut eidem circa pre­missa de remedio dignaremur providere opportuno ; et quia nos neminem regnicolarum nostrorum suis iustis iuribus in­debite destitui volumus seu privari, igitur fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus habita presencium noticia, universis vicinis et commetaneis prefate possessionis Rezege ceterisque nobilibus comprovincialibus annotati co­mitatus Zathmariensis quibus decet et licet ad unum certum et brevem terminum ad facies dictorum pratorum et silvarum vestri in presenciam vocatis, si ab eisdem ad fidem ipsorum déo debitam fidelitatemque nobis et sacro nostro dyademati observandam, tacto dominice crucis signo coram vobis ac Emerico de Wra, aut Petro de Thykwd, sin Michaele de eadem, seu Gregorio de Saralyan, sive Andrea de Rapolth, neve Ladislao Fodor de Gench alys absentibus homine nostro et testimonio capituli ecclesie Waradiensis quod per ipsum capitulum ad id presencium serie transmitti iubemus, parti­bus eciam predictis vel earum legitimis procuratoribus ante octo dies diei seu termini execucionis huiusmodi inquisicionis et attestacionis partes inter predictas modo infrascripto fien­darum per vos modo premisso eisdem partibus prefigendi, per unum ex vobis scilicet iudicibus nobilium in aliqua posses­sionum seu porcionum possessionariarum parcium prenotata­rum illac legitime vocatis et accersitis ac presentibus prestan­dam, ipsam dominam Elenam de prescriptis particulis prato­rum et silvarum per prefatos Georgium ac Gregorium Blasium Johannem et Nicolaum exclusam fore ex huiusmodi vicino­rum et commetaneorum nobiliumque comprovincialium veri­• dicis attestacionibus comperieritis, extunc exclusis prius et

Next

/
Oldalképek
Tartalom