Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

missis quod iuri videbitur expediri ; et post hec ipsarum evo­cacionis et insinuacionis seriem cum nomine evócate ut fuerit (expediens, eidem predic)to palatino more sólito ad dictas octavas rescribatis. Datum Präge, feria quarta próxima post festum Annunciacionis beate Marie virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo (tricésimo sep)timo; regnorum nostrorum anno Hungarie etc. quinquagesimo primo, roma­norum vigésimo séptimo, Bohemie décimo séptimo, impery vero quarto. Nos igitur mandatis sue serenitatis in omnibus ob(edire cupientes) ut tenemur, unacum prefato Ambrosio de Zennyes homine suo regio nostrum hominem videlicet virum discretum Anthonium presbiterum rectorem altaris beati Lo­dovici confessons fondati ad premissa fidefiter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retule­runt, quomodo ipsi feria tercia (próxima post dominicam) Mi­sericordia Domini proxime preteritam, pretactam dominam Myklosazon in porcione sua possessionaria in possessione Re­zege predicta habita, sua universa literalia instrumenta super (facto predicta)rum medietatum dictarum possessionum con­fecta simulcum antefata lata sentencia et processibus exinde secutis exhibituram, contra memoratos Georgium ac Grego­rium et Blasium (similiter liter)alia eorum instrumenta que facto in premisso pro se habent confecta exhibituros novum­que iudicium recepturos, ad dictas octavas festi beati Georgy martiris nunc venturas (palatina)lem evocassent in presen­ciam, insinuando eisdem partibus ut si venerint et dicta eorum literalia instrumenta ac sentenciam singulosque processus antedictos exhibuerint novumque iudi(cium in premissis) re­ceperint, benequidem, alioquin non obstante cuiuspiam ipsa­rum parcium absencia, ad partis comparentis instanciam id faceretis in premissis quod iuri videretur expediri. Datum sexto (die) diei evocacionis et insinuacionis prenotatarum, anno domini supradicto. Kivül: Domino Georgio archiepiscopo ecclesie Strigo­niensis ac iudici in causis in presencia palatinali vertentibus, pro nobili domina Elena alio nomine Myklosazon vocata re­licta condam Stephani de Zarwad, contra Georgium de Re-

Next

/
Oldalképek
Tartalom