Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

prout competens est simul servicia exhibere, qua nobilissá domina minime volens et recessit. Item, Egidius Goubas fassus est isto modo, quod una die mater eiusdem M. volens récédére a filio suo, et omnia bona sua videlicet palium, tunicas, cetera bona sua in scrinium suum concludens, tunc M. filium suum advocans tali modo est affatus : tili mi, que sunt bona genitricis tue bene considera ac considerando tolle, et bona mea libertate dimitte. Tunc idem M. nihil aliud considerans nisi mensale una cruce cum seriéis in medio consultum ac unum c . . . uum parvum, tunc prefata domina scrinium suum requirens, quam habuit crucem in scrinio suo minime invenit, filius autem eiusdem scilicet M. apud se habere recusavit. Item, alia eiusdem Egidy Goubas dicti, quod una dierum supradicta nobilissá domina Katherina vicearchidiaconum de Lewk ad predictam possessionem Ozlar vocari fecit ac testa­mentum per nobilem virum Andreám Jonhus pie memorie le­gatum, prout in alia litera domini vicearchidiaconi plenius continetur. Item, Augustinus parvus de eadem Ozlar eodem modo fassus est ut Anthonius Sceles dictus, et — Item, Augustinus Seres de eadem Ozlar similiter fassus est ut crux minime inventus, ceteri — Item, Blasius parvus advocatus fuit per vicearchidiaco­num quemadmodum Egidius Goubas, prout in alia litera do­mini vicearchidiaconi plenius continetur ut supra dictum est. Item, Jacobus Kerekes dictus fassus est quod om­nia bona in scrinio sunt posite ac sera supra posita; idem M. in domum suam fecit collocari quamdiu fratres sui insimul essent, et quitquit faceré vellent per ipsos disponerent. Item, Mathias Goubas dictus de sepefata Ozlar similiter fassus est ut ceteri homines, etc. Hec capellani Vestre Dominacionis pro salute ac vita oraciones in Christo etc. Kylianus vicearchidiaconus de Lewk plebanus de Wyfalu necnon de Rakamaz. Kivül: Introduccio testium Ve­stre Dominacionis nobilissé domine Katherine relicte Andree Jonhus de Ozlar per nos facte. Papíron, külsején záró pecsét nyomaival. Lad. Z. nro. 112.

Next

/
Oldalképek
Tartalom