Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

pro testimonio fide dignum, quo presente Michael vel Valen­tinus de Rohod aut alter Valentinus de Thykod neve Blasius de eadem an Johannes de Twnywg sin Abraham ceu Stepha­nus de Waya alys absentibus homo noster ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tan­dem nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, feria tercia pró­xima post festum beati Barnabe apostoli, anno domini Mille­simo quadringentesimo tricésimo primo. Nos igitur mandatis vestre serenitatis in omnibus obedire cupientes ut tenemur, unacum prefato Valentino de Chykod (így) nomine vestro re­gio nostrum hominem videlicet Ladislaum chori ecclesie nostre predicte clericum ad premissa fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem ad nos exinde reversi nobis concorditer retulerunt, quomodo ipsi die dominica próxima ante festum Visitacionis béate Marie vir­ginis proxime preteritum in comitatu de Zathmar pariter pro­cedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset palam et occulte diligenter inquirendo, omnia premissa sic facta fuisse rescivissent quemadmodum tenor literarum ve­strarum contineret predictarum. Datum quinto die diei inqui­sicionis prenótate, anno domini supradicto. K i v ü 1 : Domino regi pro Bartholomeo et Lancz filys Michaelis de Karol et alys intrascriptis contra Johannem et Ladislaum filios Nicolai de Zarwad et alios intrascriptos super facto intrascripto, inquisicionis relacio. Rongyolt papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Lad. 13. nro. 5. LXXIX. A leleszi convent bizonyítja, hogy Károlyi Bertalan a maga- s többi atyjafiai nevében, bizonyos ötven forintnyi tar­tozásukat Dobrachi Györgynek és nejének a kitűzött határ­napon megfizette. 1431. sept. 75. Nos Nicolaus prepositus et conventus ecclesie sánete crucis de Lelez memorie commendamus, quod cum iuxta con-

Next

/
Oldalképek
Tartalom