Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
I 26 ZSIGMONDKORI OKLEVELEK. LXXV. A pozsonyi káptalan előtt egy részről Korlvélyesi Jakab leánya Anna, más részről Körtvélyesi János és Magyar Pálné, ez utóbbi leányának Erzsébetnek Körtvélyesi Miklósit énak nevében, bizonyos körtvélyesi birtokrészt és két JakabPál-féle féltelket Közép chenben, egy m ásnak kölcsönösen cserébe adnak. 1430. oct. 4. Universis Christi fidelibus presentibus pariter et futuris presencium noticiam habituris capitulum ecclesie Posoniensis salutem in salutis largitore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod nobilis domina Anna vocata filia Jacobi fily Johannis de Kwrthweles sua et heredum suorum in personis quorum onera in se assumpsit ab una, parte vero ab altera Johannes filius Gregory iudex nobilium de eadem Kwrthweles et domina Margaretha vocata mater nobilis domine Elizabeth consors Pauli dicti Magyar de Kwezepehen nomine dicte domine Elizabeth ac heredum eius in personis quorum onera similiter in se assumpserunt, ad 110stram personaliter veniendo presenciam, ministerio vive vocis confessi sunt in hunc modum, quod ipsa domina Anna nominibus quorum supra porcionem suam possessionariam in dicta Kwrthweles habitam et existentem in ipsam iure hereditario cum omnibus utilitatibus et pertinencys ad eandem spectantibus devolutam, Nicolao filio supradicti Jacobi videlicet fratri suo uterino et pretacte domine Elizabeth consorti eiusdem de dicta Kwzepchen et heredibus heredumque ipsorum successoribus, et e converso prescripti Johannes et domina Margaretha nominibus quorum supra duas medias sessiones prelibate domine Elizabeth simulcum utilitatibus et pertinencys earumdem universis quondam per Jacobpal in iamdicta Kwzepchen tentas et possessas in ipsam iure hereditario eciam devolutas, supranotate domine Anne eiusque heredibus vicissim in viam permutacionis et concamby dédissent et permutassent perpétue et irrevocabiliter tenendas possidendas pariter et habendas, imo ipsi videlicet domina Anna ex una,