Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)

vel Johannes filius Ladislai aut Blasius dictus Besenew de Neges sive Matheus sin Johannes filius Petri de Fornas ceu Dionisius de Zemere neve Blasius parvus de Dormanhaza alys absentibus homo noster ab omnibus quibus incumbit me­ram de premissis experiatur veritatem, quam tandem nobis fideliter rescribatis. Datum Bude, feria quarta próxima post festum beatorum Fabiani et Sebastiani martirum, anno do­mini Millesimo quadringentesimo vigésimo octavo. Nos igitur mandatis vestris obedientes ut tenemur, unacum prenotato Johanne filio Petri de Fornas nomine vestro nostrum homi­nem videlicet Vincencium chori nostri clericum ad premissa investiganda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retule­runt, quod ipsi in dominica Oculi novissime pretérita in co­mitatu Hevessiensi pariter procedendo, ab omnibus quibus decens et opportunum fuisset eiusdem comitatus hominibus palam et occulte diligenter inquirendo talem de premissis scivissent veritatem, quod omnia premissa sicut tenor conti­net literarum prescriptarum et quemadmodum in persona dicti conquerentis vestre dictum extitit maiestati, suo modo per­petrata fuissent. Datum tercio die diei inquisicionis predicte, anno domini suprascripto. K i v ü 1 : Domino regi pro Thoma literato de Sadan con­tra Johannem filium Andrée de Kapy modo infrascripto in­quisitoria. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Lad. 15. nro. 19. LXVII. A váradi káptalan előtt egy részről Bagos i Péter, más részről az Uraiak, Bagos és Ura birtokaiknak Rezege felöl való meg határ olás ár ól vallást tesznek. 1428. május 1. Capitulum ecclesie Waradiensis omnibus Christi fideli­bus tam presentibus quam futuris presens scriptum inspectu­ris salutem in omnium salvatore. Ad universorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod Petrus filius magistri Petri de Bagus onus eiusdem Petri patris sui in subscriptis

Next

/
Oldalképek
Tartalom