Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
diligenter. quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Paulus vel Michael de Korogh vel Benedictus de Dobrah sin Andreas de Hodos alys absentibus homo regius ab omnibus quibus incumbit meram de premissis experiatur veritatem, quam tandem domino nostro regi fideliter rescribatis. Datum in Dobos, in festo beate Prisce virginis, anno domini Millesimo quadringentesimo vigésimo secundo. Nos igitur peticioni memorati comitis Petri de Peren annuentes ut tenemur, unacum Benedicto de Dobragh homine vestre maiestatis unum ex nobis videlicet fratrem Jacobum presbiterum ad premissam inquisicionem faciendam pro testimonio transmisimus, qui tandem exinde ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi in corhitatu Zathmariensi pariter procedendo, a quibus decuisset et licuisset palam et latenter habita diligenti inquisicione talem de premissis scivissent et comperissent veritatem, quod omnia premissa et quevis premissorum singula, dempto solum et excepto certo numero dampnorum illatorum, suo modo prout tenor literarum ipsius comitis Petri contineret prescriptarum, patrata et irrogata extitissent. Datum secundo die festi Purificacionis beate Marie virginis, anno domini supradicto. Kivül: Domino regi pro Jacobo filio Ladislai et alys infrascriptis de Karol contra Benedictum et Jacobum dictos Zudar de Olnod ac iobagiones eorum intranominatos, super factis infrascriptis inquisitoria. Papíron, zárlatán pecsét nyomaival. Lad. 14. nro. 34. Ugyanezen ügyben a váradi káptalan is vizsgálattal bízatván meg, febr. 5-ikén kelt levelében hasonló jelentést tesz a királyhoz. Lad. 14. nro. 35. XXXV. Meggyed Bán fi Simon menedéklevele egy kékpcj színű paripa felől Károlyi Jakab fia Demeter részére. Meggyes, 1422. május i. Nos .Simon filius Johannis fily condam bani de Meggies memorie commendamus presencium per tenorem significantes quibus expedit universis, quod cum nos in exercitu domini