Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára második kötet (Budapest, 1883)
ticiam habituris salutem in eo qui dat regibus regnare et victoriose triumphare. A claro lumine throni regy velut e sole rady nobilitates legitimo iure procedunt et omnium nobilitatum insignia a regia dignitate sic dependent ut non sit dare alicuius generositatis insigne quod a gremio non proveniat regie claritatis. Sane ad universorum tarn presencium quam futurorum noticiam harum serie volumus pervenire, quod fidelis noster grate et sincere dilectus Georgius de Rezege familiáris fidelis nostri grate et sincere dilecti magnifici Emerici de Palocz secretary cancellary nostre maiestatis, coram nostra celsitudine personaliter constitutus, propositis et recensitis suis fidelibus servicys et fidelium obsequiorum gratuitis meritis sincerisque complacencys utique acceptis et laudandis, quibus ipse nobis et sacro nostro regio dyademati a longinquis temporibus in nostris agendis prosperis scilicet et adversis, signanter vero in regno nostro Bohemie predicto pro sacre et orthodoxe fidei defensione contra Viccleffistas deo et hominibus exosos se viriliter opponendo personeque et rebus suis non parcendo, sub banderio dicti domini sui indefesse complaceré nobis studuit reddiditque se gratum utique et accepturm arma seu nobilitatis insignia in presencium literarum nostrarum capite depicta maiestati nostre exhibendo ab eadem maiestate nostra eadem arma seu nobilitatis insignia sibi et per eum suis heredibus et posteritatibus universis dari et conferri humiliter et devote supplicavit ; unde nosprefati Georgy de Rezege gratis affectibus intuentes obsequiorum mérita quibus diligentibus studys et indefessis hactenus erga nostram claruit maiestatem cottidieque claret et in antea eo studiosius clarere poterit et debebit quo se et -suos singularioribus honoris gracys senciet decoratuim animo deliberato ex certa nostre maiestatis sciencia eidem Georgio de Rezege et per eum suis heredibus et posteritatibus universis ad prefati Georgy supplicacionis instanciam prescripta arma seu nobilitatis insignia hie depicta ac pictoris magisterio distincte descripta ; virtute presencium conferimus imo de habundanciori plenitudine specialis nostre gracie ad maiorem prelibati Georgy et suorum heredum nobilitatis gloriam proprio motu concedimus damus et elargimur, ut idem Georgius de Rezege et sui heredes ac posteritas universa nata et na-