Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)

dominó suo ab una parte, ab altéra vero Nicolao et Georgio filys Johannis nobilibus de Malah in nostri presencia perso­naliter constitutis confessi sunt oraculo vive vocis, quod cum Johannes Stephanus Michael et Gregorius fily Isaak nobiles de eadem Malah super facto latrociny per succubitum duelli in presencia eiusdem magistri Wyllermi contra predictum Georgium filium Johannis convicti extitissent capitali senten­cia condempnati, possessionesque eorumdem scilicet Scenth­demetur alio nomine Fulharipan, dimidietas possessionis Ha­ripan inferioris et Apathy vocate ac possessionarie porciones ipsorum in eadem possessione Malah habite ad manus dicti ma­gistri "Wyllermi velud ad manus iudiciarias rite et legitimé ra­cione premisse sentencie devolvi decuissent et per magistrum Lorandum filium Stephani hominem regium coram nostro testimonio dicte possessionarie porciones Johannis Stephani Michaelis et Gregory filiorum Isaak facta legitima reambula­cione eidem magistro Willermo iuxta regni consvetudinem approbatam statui debuissent et die ac loco ipsius statucionis predicti Nicolaus et Georgius fily Johannis in statucione pos­sessionis Scenthdemetur et dimidietatis possessionis líaripan inferioris eidem magistro Wyllermo contradiccionis obstaculo obviassent racione generacionis et commetaneitatis dictas pos­sessiones Scenthdemetur et dimidietatem possessionis Haripan eorum redempcioni convenire asserentes, et racione huiusmodi contradiccionis dicti Nicolaus et Georgius fily Johannis per predictum hominem regium facta citacione legitima ad pre­senciam regiam evocati extitissent contra magistrum Wyller­mum memoratum ad quindenas festi Epiphaniarum domini proxime preteritas, occurrentibusque ipsis quindenis partibus predictis in presencia comitis Pauli iudicis curie domini regis comparentibus ex permissione eiusdem iudicis taliter concor­dassent, quod possessionem Scenthdemetur alio nomine Ful­haripan vocatam rite et legitimé in manus ipsius magistri Wyllermi totaliter devolutam et possessionem Olharipan vo­catam cuius medietas per prefatos Nicolaum et Georgium filios Johannis residua vero medietas per ipsos filios Isaak in presencia ipsius magistri Wyllermi convictos actenus possessa extitisset, simul adunatam per magistrum Stephanum filium Stephani et Jacobum filium Dionisy pro parte ipsius magistri

Next

/
Oldalképek
Tartalom