Géresi Kálmán: A nagy-károlyi gróf Károlyi-család oklevéltára első kötet (Budapest, 1882)
quo titulo eedem ipsum contingerent equaliter dividendo eidem domine et per consequens predicto Jacobo ac eorum successoribus, tam ob dileccionem proximitatis quam eciam pro viginti quinque marcis quamlibet marcam quatuor florenis computando ut dixisset plene ab eisdem receptis dedisset et contulisset iure perpetuo et irrevocabiliter possidendas et tenendas ac extunc dedisset coram vobis; revisis itaque ipsis literis ydem Stephanus et Jacobus asseruerunt hoc modo, quod prefatus Thomas dictus Tyúk sine herede masculino decessisset sola filia sua in suis possessionarys iuribus in filium procreata remanente, annotatus vero Johannes filius Nicolai patruelis fráter ipsius condam Thome Tyúk existeret et plura instrumenta factum ipsius litigiose térre tangencia tam scilicet donacionalia quam alia apud eundem haberentur, ipsi vero nulla preter preexhibita super premissis haberent plura instrumenta ; et quia predictus Johannes similiter instrumenta sua super eadem possessione ut premittitur exhibiturus non venit, et ex eo forma iuris ipsum Johannem ad exhibendum dicta instrumenta et solucionem dicti iudicy nunc in eum aggregati evocandum fore dictabat, pro eo discussionem premissorum inter ipsos actorem ac Stephanum et Jacobum statu in premisso ad diem medy Quadragesime proxime venturam prorogantes vestram amiciciam presentibus requirimus reverenter, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum quo presente Ladislaus rufus de Kezű vei Petrus filius suus aut Blasius de Olvgh sin Georgius de dicta Kezű seu Stephanus de Bykche sive Gyuke de Kerekeghaz alys absentibus homo regius prefatum Johannem filium Nicolai preallegata sua instrumenta exhibiturum ac de dicto iudicio tres marcas facienti nobis et parti adverse satisfacturum, contra prelibatum magistrum Petrum ad eundem diem medy Quadragesime evocet regiam in presenciam, et post hec ipsius evocacionis seriem cum nomine evocati ad eundem diem dominó nostro regi fideliter rescribatis. Dátum in Wyssegrad, tricesimo tercio die termini prenotati, anno domini M mo ccc ra0 septuagesimo primo. K i v ü 1: Amicis suis reverendis capitulo ecclesie Budensis pro magistro Petro magnó notario curie domini pala-