Éble Gábor: A nagykárolyi gróf Károlyi család leszármazása a leányági ivadékok feltüntetésével (Budapest, 1913)
Okleveles függelék
IOI placide diffundentibus, illudque ipsum decenter ac venuste exornantibus. Quemadmodum haec omnia in principio sive capite praesentis benigni diplomatis nostri regii edocta pictoris manu depicta et ob oculos intuentium clarius et lucidius posita esse conspiciuntur. 1 Decernentes et ex certa nostra scientia, animoque diliberato concedentes, ut Tu Alexander Károllyi de ssepefata Nagy-Károlly, haeredesque et posteri Tui utriusque sexus universi Dei beneficio in infinitum nascituri praedeclarata Armorum Insignia in ómnibus et singulis honestis et decentibus actibus, exercitiis atque expeditionibus, tam serio quam joco in hastiludiis, seu hastatorum dimicantibus pedestribus et equestribus, in bellis, duellis, singularibus certaminibus et quibuscunque pugnis cominus et eminus, scutis, banneriis, vexillis, clypeis, tentoriis, ccenotaphiis, sepulchris, monumentis, clenodiis, annulis, monilibus, sigillis, asdificiis, parietibus, fenestris, ostiis, lacunaribus, tapetibus, supellectilibus libere, pacifice et absque omni impedimento, vel contradictione habere, gestare, deferre, iisdemque rei necessitate, voluntatisque Tuce arbitrio, quouis modo more aliorum verorum et indubitatorum, etiam de antiquissima prosapia natorum Comitum uti, frui et gaudere possis ac valeas, hseredesque ac posteri Tui utriusque sexus universi valeant, atque possint. Imo nominamus, recipimus, insignimus, aggregamus, annumeramus, augemus, locupletamus, ratificamus et confirmamus, Jeque et Tuos praemissos universos consueto Comitibus Illustrissimi, Spectabilis et Magniflci titulo donamus et condecoramus. Harum nostrarum secreto majori sigillo nostro, quo ut Rex Hungariae utimur, impendenti communitarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum per manus fidelis nostri nobis sincere dilecti spectabilis ac magniflci Comitis Nicolai Illésházy de Eadem, hsereditarii in Trencsin, ejusdemque nominis, prout et Lipto1 A grófi czímernek facsimile hű színes képe e munka czímképéül szolgál.