Éble Gábor: A nagykárolyi gróf Károlyi család leszármazása a leányági ivadékok feltüntetésével (Budapest, 1913)

Okleveles függelék

familiarum in suis quoque posteris memóriám illustrare, ipsarumque nitorem et celebritatem augere ac promoveré, et munificentia nostra longe lateque per orbem terrarum nominis nostri amplitudinem pro­pagare satagentes, postquam de excellentibus qualitatibus, virtutibus, dexteritateque et generositate Tuis prasfate Alexander Liber Baro Károllyi de prasdicta ~N agy-Károlly, quibus omnibus praeditum Te esse ornatum sufficienter informad fuissemus, jamque etiam experientia nostra eas­dem in Te comperissemus, eo statim permoti sumus, ut Te ad altiores honorum gradus et titulos promoveremus. Vetusta namque nobilissi­mae familias Tuce collata regia diplomata et literalia instrumenta ma­jorum Tuorum et antenatorum gloriosa gesta, eorumque memóriám produnt, dum praeter alios quamplurimos praecedentes Bartholomaeum quondam Károllyi, ex cujus generationis ramo et propagine Tu de­scendis, cum serenissimo olim principe domino Sigismundo Romanorum et Hungarian attune rege gloriosas memorias, prasdecessore nostro in diversis difficillimis expeditionibus bellicis, in Franciáé, Angliáé et Alemanniae partibus magnanimiter, intrepideque militasse, ac ob id praeter et ultra alias particulares regias gratias et favoris spéciale etiam sub dato Constantiœ, in anno adhuc Domini millesimo quadrin­gentesimo décimo octavo, jam ante saecula evoluto, benignum diploma seu literas super quibusdam bonis et juribus possessionariis in Comi­tatu Szattmariensi existentibus habitis ac jam in antecessum per fami­liam Tuam longa annorum serie tentis et possessis confirmationales obtinuisse. Demum Michaelem quoque Károllyi abavum Tuum, duobus divis imperatoribus et regibus, Rudolph o utpote et Matthias ab utrin­que eorundem nominum secundis, prout illibatam semper fidelitatem conservasse, ita ob multifaria toga sagoque prasstita eiusdem servitia ac exinde comparata cumulatissima mérita a prasfato olim Rudolpho imperatore et rege Hungarias e statu equestri in numerum magnatum seu liberorum baronum cooptatum, ac insuper titulo et honore supremi

Next

/
Oldalképek
Tartalom