Reisz T. Csaba: Magyarország általános térképének elkészítése a 19. század első évtizedében - Lipszky János és segítői térképészeti vállalkozásának ismertetése (Budapest, 2002)
9. IRATGYŰJTEMÉNY
natio respectu nonnullorum adminus punctorum essentialiter requiratur, elevatio poli, quae exceptis tribus civitatibus, Buda quippe Tyrnavia, et Agria, nec non paucis adhuc punctis per caesareo-regium olim astronomum patrem Hell in itinere suo anno 1776 Agriam suscepto designatis, excepta item designatione meridiani respectu nonnullorum punctorum per patrem Liesganig anno 1762 perfecta, adhuc ubique desideratur, saltem relate ad sequentia loca, utpote Flumen, Carlo-Pago, Dubicza, Eszek, Zemlin, Vetus Orschova, Szigeth, Csacza, et Szakolczam per exmittendum hujatis Speculae Astronomicae adjunctum Dánielem Bogdanics sumptibus publicis determinaretur, in iisdemque meridiana linea duceretur. Cum porro Excellentia quoque Vestra facile perspectura sit, opus, quod praefatus superior locumtenens Lypszky perficere intendit, genuinae quippe geographicae [mappae816] elaborationem non modo per utile sed etiam multis ex respectibus necessarium fore; illud attamen absque proposita longitudinis, et latitudinis astronomica designatione perfici haud posse. Ideo praeadnexam dicti locumtenentis instantiam Excellentiae Vestrae ea officiosa cum requisitione transmittendam duxi, ut objectum ejusdem, quod in utilitatem totius regni vergit Suae Majestati Sacratissimae demisse substernere, altissimamque eatenus resolutionem regiam exoperari velit, quo hujus astronomiae adjunctus Daniel Bogdanics pro elevatione poli, et meridiano reflexe ad praenominata puncta astronomice designandis ad expensas publicas clementer admittatur. Quibus in reliquo jugi, eaque distincta cum propensione persisto Excellentiae Vestrae addictissimus Josephus Palatinus Budae 17a Septembris 1798. 3. 1798. szeptember 28. Bécs A Magyar Kancellária az uralkodóhoz MOLA 39. 1798. 11080. Fogalmazvány: uo. 1798. 10005. 10005. Sacratissima Caesarea et Regio Apostolica Majestas Domine Domine Clementissime! Serenissimus archidux regni palatinus, medio adjacentium isthic literarum submittit instantiam superioris locumtenentis legionis equestris Vécseyanae et una ipsius proprietarii adjutantii J. Lipszky, in eo suplicantis, ut, quum is exactam regni Hungáriáé partiumque eidem adnexarum mappam delineare intendat, ad hujus 8,6 A szó kimaradt, vö. a következő irattal. 273