Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 65 Ladislaus Eszterházy, post Stephanum, Comitatus Castriferrei Supremum Co­mitem, Nicolai Palatini Reg. Hung., secundo genitus, quem ex Christina Nyári, suscepe­rat. Surrogatus patri est, in capessendo hoc magistratu, anno, qui Nicolao fuit emortualis, MDCXLV. Nihil eius, in administranda provincia, fide, sollicitudine aequitateque, Co­mitatui evenire potuerat exoptatius. Sed eam felicitatem, cruenta fata, Semproniensibus invidere: quippe qui, anno MDCLII. die XXVI. in praelio Nagy-Vezekényensi, quod cum Tureis infeliciter commiserant nostri, viginti vulneribus confectus, cum tribus patruelibus, Francisco, Thoma, et Casparo, Eszterhdziis, occubuerit. Octo enim, quod mi- rere, pugnae illi, ex Eszterházyorum gente, interfuisse constat: nimirum, praeter oc­cumbentes illos: Iohannes, Sigismundus, Nicolaus, et Alexander,. Successit Ladislao, Paullus Eszterházy, Nicolai filius, et laudati nunc Ladislai, ex Christina Nyári, ute­rinus; cum paternarum virtutum, tum honorum etiam, ex asse haeres, quam ille di­gnitatem, tanto fecit illustriorem, quod ea, tunc quoque functus est, cum iam, inter S. R. I. Principes, relatus fuit. Michael Princeps Eszterházy, optimo patri Paullo suffectus est, A. MDCCXI. institurus, procul dubio, vestigiis paternis, nisi morte intempesta praeventus, cum reli­qua axiomata, [p. 31] tum istud quoque, immaturius migrare fuisset coactus. Iosephus Princeps Eszterházy, Michaelis frater; sed cui diuturniorem tantae am­plitudinis usuram, mors invidit. Paullus Antonius, Princeps Eszterházy, Iosephi maior natu, filius, cuius vi­ces, dum tenera adhuc aetate esset, et peregre versaretur, Comes loannes Eszterházy de Galantha, administratoris titulo, summa cum laude, obiit. [p. 31a]‘ §.VII. Hic vero, dat se nobis opportunitas, ut inaugurandorum supremorum Comitum, ceri­moniam, expromamus: tum, quod nondum occasio fuit, ea de re commentandi; tum, quod nunc ea in manibus est,“ qua tota Hungária, nequeat esse celebrior. Cum enim alibi, Archiepiscopi, praesules item alii, et magnates, ad eam dignitatem, seu vetere, seu novo iure, evehuntur; apud Sempronienses, eximia haec praerogativa, unius, quem habet Hungária, principis Eszterházii, haereditaria est. Diximus losepho mortuo, Iohanni, ex comitibus Eszterházy, administrandae tantisper provinciae curam, ab indulgentis- simo rege, Carolo III. demandatam fuisse; dum Paullus Antonius Iosephi natu ma­ior filius, non adolesceret tantum; sed caperet etiam, domi non minus, et in augusto Caesaris conspectu, quam apud gentes exteras, ea virtutum praecepta, quae olim, ad 1 Ritus instau­randorum Supremorum Comitum, exemplo Paulli Antonii Eszterházy Principis, ex- promtus: 1 Paginae jia-p alia manu exaratae atque posterius manuscripto insertae. In quibus cum fusissima narratio de Paulo Antonio Esterházy in comitem supremum inaugurato legitur, haud dubium est, quin a comitatensibus operi Beliano recensendo deputatis haec auctori missa; quod et inde apparet, quod partem narrationis maiorem oratio Hungarica Alexandri Czompó notarii, aeque membri deputationis praefatae occupat. Vide etiam ms. G in praefatione nostra, et notam sequentem. “ Cerimoniam, id est, descriptionem cerimoniae „in manibus esse" Belius scribit; unde apparet ab alio eam accepisse, quam tamen non minime ab eo esse transformatam credendum est, cum illa stylo suo satis congruit. Vide etiam notam priorem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom