Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
62 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS GENERALIS provenit: habent Styrii quidpiam; plura tamen Austriaci, ex suo idiomate, ingesserunt. Saxonicum dicendi genus nonnunquam adferunt, cum eruditi, tum sellularii peregrinatores. Sed rudem illam pronunciandi rationem, ad priscos Boios haud iniuria retulerim. §. IV. Utrisque, Hungaris, et Germanis, Croatae sunt immixti. Vandalorum reliquias credunt aliqui. Nam et hos tenuisse regionem, supra diximus. Et fieri potuit omnino, ut gens bellicosissima, posteaquam semel invaluit, etiam longius reiecta, relinqueret tamen, qui genus suum isthic propagarent. Ita enim consuevit, ut populo integro demigrante, remaneant tamen ultro lubentesque, tenuiores potissimum, qui malint alienigenis subesse, quam eandem, cum suis, demigrationis inire societatem. Ceterum, Vandali/•> Slavorum postea nomen inditum est, cum rebus gestis inclaruissent, atque sparsis coloniis, gens eadem, nova passim nomina, indipisceretur, ut hi quidem avitum Venedorum vocabulum retinerent, alii vero, aliter adpellarentur: sicuti id Slavorum gentem vestiganti, fit obvium. Interim, gentilitium nomen, intemeratum penes hos mansit, qui pristinas sedes, quam diutissime retinuerunt. Itaque, Croatas nostros, Slavos adpellari malim. Alioquin haud inficias iverim, sub variis temporum conversionibus, colonias huc ex Croatia deduci potuisse, quae gentis nomen communicarint, cum iis, qui eodem utebantur idiomate. Revera enim, Croatarum nostrae provinciae lingua, proxime ad Slavicam accedit, hoc est eam, qua adhuc utuntur Regni Slavoniae incolae. Quid, quod occupata, a Tureis Slavonia, quidquid a clade Mohá[\p. 27]tsiana fuerat residuum, in Hungáriáé eas oras, id omne immigraverit, quae tunc ab hostium impressione tutae manserunt, atque intemeratae. Evenit hoc, tunc potissimum, quando Nicolaus Zrinius in Szigethi propugnatione, occubuit. Is enim, fatorum suorum, quasi praesagus, data, subditis suis, missione, ne Tureis praeda fierent, in tutiora eos loca, abire, non permisit modo, sed commendavit etiam exsules, proceribus Hungáriáé. Id quod, in historia Comitatus Pisoniensis,s-) 1 fuse commemoravimus. r ^ Slava, gloriam Vindice significat, quia primis, quibus innotuitI 2 gens, temporibus, nihil illa gloriosius fuit.3 Unde Iustinus4 ii. Imperator A. C. dclxxxv.5 tantum de virtute Slavorum accepit opinionis, ut ex sola hac gente, conscripserit exercitum, triginta millium, quem adpellavit6 Populum acceptibilem. Conf. Schönleben in Carnioliae Antiq. Adparatu, c.vi. §. xiv. p. 205. a.‘ et I. W. Valvasor, in Ehre des Hertzogthums Crain, Lib. v. c. 13. p. 196. seqq.“ s'^ Tomo i. Hist. Comit. Posoniens. Parte Generali, Memb. 11. §. vi. p. 54. Et Tomo 11. Historiae Comitat, eiusdem Parte Speciali, Memb. 1. Sect. v. p. 192. numero 16. 1 correx^ (secundum notam) 2 Schönleben 1681. p. 205. add. haec 3 Schönleben 1681.1. c. om. 4 Schönleben 1681.1. c. Justinianus 5 corn ex DCLXXV. sec. Schönleben 1681.1. c. necnon sec. A f. i2v. et B f. i8r.; ibidem Schönleben add. iuxta computum Authoris Miscellae 6 Schönleben 1681.1. c. appellavit I Non tam „Conf." quam „vide" Belio scribendum esset, cum verba Schönlebenii hic citavisset (primis... acceptabilem), paucis tantum ab illis omissis. Vide Schönleben i6Si.p. 205. II Vide Valvasor 1689. II. pp. 196-210. III Vide Bél 1735—1749? I. 34., et II. 192—193. In loco secundo descriptio pagi Nagysenkvic reperitur, quem a Croatis esse conditum constat. Croatarum origo, et linguae indoles.