Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
592 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. incolae religione diversi: vineta: foenisecia4 et horti. et splendidius exstructum Emerici eius nominis eleganter ab longinquo in oculos incidunt. Ea vero castra oppidum ex omni parte1 circumvenit. Solum ubique glareosum est, et parvi fructus, frequentes tamen incolae ob herorum2 indulgentiam. Nam praeter catholicos sunt etiam reformati maximam partem, atque evangelici, quarum religionum singulis sunt singuli3 plebanus, et concionatores propterea, quod optimi comites nolunt caussa religionis aliquos esse inter subiectos defectus. Alioqui licet ita religione diversi sint, non permittuntur inter se discordari, multo minus vero iurgari, sed vivunt honesta harmonia, mutuo amore sibi invicem pulcherrime occurrentes. Vitem etiam modicam posuerunt in proxime obiecto colle, qui in Austrum respicit; reliqua sunt silvae, montes, et dumeta, et quae in planitiem prospiciunt, merae lacunae ex fluvio Sárréttf factae, tametsi modica intercedant foenisecia, et6 horti. III. Nagy Vásonkő7 Oppidi Nagy Vásonkő situs: et ratio nominis: insignia: Oppidum hoc insidet collem ex parte arcis Vásonykő meridionali, a qua et nomen mutuat. Distat autem Veszprémied milliaribus duobus in occidentem, Tihonyo9 uno plus in septentrionem,10 Papa vero quinque in meridiem. Apertus est locus undiquaque circa oppidum, et arcem, maiori tamen amplitudine versus aquilonem, quam versus partes reliquas. Inde enim montes undique circumve[p. 138.]niunt, neque tamen terrenum eius extenditur ex ea parte usque ad silvas, sed ab oriente confine ei11 est praedium Csepel, indeque versus meridiem vici duo una cum Csepel Zichyanr.12 Barnag, et Verestó, in occidentem vero pagus Mencsel, et praedium Puposianum Leány-falu P Ultra versus septentrionem14 proxime vicina primum mola PR Paullinorum Papensium, et deinde montes Bakonyenses, qui una ex parte cum desertis Pulla, Tálod, et Etes, deinde cum pago Padrag, tum iterum cum praedio Csikut, rursusls dominio Episcopi Veszprimiensis16 Rendek, Kis löd,11 et Város lődf et denique cum S. Gál19 vico. Ex quibus partibus montes sunt vasti, et horridi, praesertim Kap hegy,10 in cuius declivitate orientali est templum Kap egy háza,21 indeque versus aquilonem Töszköves,22 ultra versus Ajka Urkúttya23 ob aquae salubritatem perennem, silvaeque glandiferae ad arcem oppidi pertinentes. Itaque licet magna pars Vásonykő24 territorii esse videtur, maxima tamen ad dominium refertur, paucissimis ad oppidanos restrictis. Alioqui erat olim oppidum partim in colle, ubi nunc est, partim sub arce in orientem, atque ex his illud, non hoc erat liberum. Hoc enim ad ditionem arcis obstricto, illud armis occupabatur, eamque ob rem nullis olim servitiis, aut tributis tenebatur, sed serviebat libere armis ad arcem, seu praesidium defendendum, tuebaturque eandem non tantum contra barbaros, sed et alias hostilitates. Quamobrem et in insignibus gladium obtinuit insigillandum, tametsi Tureis [p. 139.] eiectis anno circiter MDCLXXXVI. in arendationem dimidio subiiciendam reciderit. Mansit alioqui 1 ex omni parte A p. 141. ex omnibus partibus 2 corr. ex haerorum 3 singulis sunt singuli A p. 141. singulis singuli sunt 4 corr. ex fenisecia 5 A p. 141. Sárrét 6 A p. 141. atque 7 Nagy Vásonkő A p. 142. Nagy- Vasonykö 8 A p. 142. Vesprimio 9 A p. 142. Tyhonyo 10 Ap. 142. septemtrionem 11 A p. 142. eidem 12 A p. 142. Zichiani 13 A p. 142. Leányfalu 14 A p. 142. septemtrionem 15 A p. 142. add. tum 16 A p. 142. Vesprimiensis 17 Kis löd A p. 14 2. Kis Löd 18 Város lód Ap. 142. Varos Löd 19 S. Gál Ap. 142. Szent Gall 20 Kap hegy A p. 142. Kaphegy 21 Kap egy háza Ap. 142. Kapegyháza 22 A p. 142. Tözköves 23 A p. 142. Urkutya 24 A p. 142. Vásonykő