Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
590 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. diploma B. Margarithae BelaelV. filiae super immunitate a censibus et tributis oppido Veszprém anno 1224 elargitum: patrum nil, nisi restant ruinae. Ipsum etiam Virginum templum cum coenobio Dominici [p. 133.] regulis stetit, duravitque ad Tartarorum excursiones, quarum caussa translata in insulam Leporum Budensem Margaretha, reliquae etiam virgines, deserto hoc, illo transiverunt. Supra hoc monasterium, in summitate vallis eiusdem, loco plano templum D. Catharinae exstitisse,1 ruina eius ostendit, circa quam nunc oppidani cadavera demortuorum consueverunt sepelire. Sed, et ab alia parte in meridiem, ubi fontem Koma- Kúttja2 ostendimus, templum stetisse tradunt nonnulli, ob cuius propinquitatem,3 quod ad sacras ablutiones, vulgo baptisteria unda ex puteo illic inserviebat, fontis nomen ortum putant. At quantacunque gloria in veteri oppidi positione consistebat; transiit fumi ad instar, in asperiorem ventum incidentis. Cuncta enim temporum asperitate interierunt, quae stuporem olim merebantur. Alioqui licet gloria oppidi evanuit, non incolarum. Nunquam4 enim deerant, qui praeclara belli virtute laudem gentis Veszprémiensis tuerentur. Id eo5 induxit reges, ut visa eorum defendendi regnum, et oppidum, patriamque voluntate, liberos pronunciarent a censibus, et tributis, iudiciisque magistratuum alienorum, datis ea de re diplomatibus,6 quae successores eorum roborarunt. Praesertim Bela IV. rex Hungáriáé, viso ecclesiae per Tartaricas incursiones interitu, iura Albensis, et Veszprémiensis7 loci, libertatesque iterum repetiit, et stabiliit, anno MCCLIV.1 Ipsa autem filia Belae Margaritha eiusmodi litteris iam anno MCCXXIV. [p. 134.] in libertatem eosdem adseruit:" Proles8 Dei gratia, regina Hungáriáé, omnibus praesens scriptum intuentibus salutem in vero salutari. Prout regna9 cum tempore ne labantur.;10 litterarum11 III testimonio sunt roboranda: hinc est, quod ad notitiam12 tam praesentium,13 quam futurorum, volumus pervenire, quod nos propter multa servitia,14 quae nobis exhibuerunt f loco, ePb tempore dilectus,17 et fidelis cancellarius noster praepositus Veszprimiensisfi populis eiusdem ecclesiae concessimus, quod in locis, in quibus ius habemus, nullus ab ipsis tributum audeat extorquere, immo a tali debito in perpetuum nostra auctoritate Uberi sint, et immunes. Ut igitur haec nostra concessio, firma, et immobilis permaneat, nullus19 in posterum valeat tractare .20 Praesentem concessimus paginam, duplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum per manus praefati nostri cancellarii, ab incarnatione Domini anno MCCXXIV. Ea omnia repetitis verbis expressa firmarunt et Ladislaus, Carolus I., Ludovicus I. ann. nempe MCCCLXII."1 Et tametsi bellis Turcicis huiusmodi privilegiis excussis iugo barbari succumbendum erat miseris: tamen nihilominus derelicti, et omni auxilio in finibus 1 corr. ex exstitit sec. A p. 140. 2 corr. ex Kóma-Kúttja; A p. 140. Koma Kúttya 3 corr. tx propingvitatem 4 A p. 140. numquam 5 corr. ex ideo sec. A p. 140. 6 corr. ex diplomatis 7 A p. 140. Veszpremiensis 8 recte Yoles, cf. Dipl. cit. (MOL DF. nr. 282 763), et notam ii. 9 prout regna Dipl. cit. quae geruntur in tempore 10 cum tempore ne labantur T)'vp\. cit. ne labantur cum tempore 11 Dipl. cit. literarum 12 Dipl. cit. noticiam 13 Dipl. cit. presencium 14 Dipl. cit. servicia 15 Dipl. cit. exhibuit 16 loco e/Dipl. cit. longo 17 A p. T40. debitis (?) 18 Dipl. cit. Vespriniensis A p. 140. Veszprémiensis 19 Dipl. cit. nec 20 Dipl. cit. retractari I De quonam diplomate hic mentiofiat, non satis liquet. II Non equidem Margaritha, sed Yoles, sive Iolas (Jolas, Jolanta), regina Hungáriáé, uxor scilicet Andreae II. regis Hungáriáé hoc documentum anno 1224. expedivit. Quae autem regina quia Belio (Matolaio) ignota esset, nomen illius „Yoles” in verbum „proles” ab eo detortum esse videtur. Cfi Bél 1989. p. 101. Diploma asservatur in archivo Com. Veszprémiensis fVeML Mohács előtti oklevelek gyűjteménye, nr. 67.), cuiusphotographiam vide in MOL DF nr. 282 yój. Publicatum est in CD III./1. p. 46g. sed non sine pluribus erroribus. De diplomate vide Szentpétery—Zsoldos 2008. nr. 47. III Quae diplomata hicperstringantur, non constat.