Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. I. DE ARCIBUS PROCESSUS INFERIOR. ARXPALOTAE VETUS 585 Praefuit tunc Excellentissimus Dominus Adamus Acsádi Episcopus Veszprimiensis, Hungáriáé Cancellarius Aulicus, qui non minori studio, quam pietate adnitebatur sive conservare Arcem, sive maiori in dies flore amplificare. Atque canonicorum etiam mundiora paullo domicilia occupant arcem, Patribus Piarum Scholarum, et Franciscanis tem- pella, et Collegia, Coenobiaque sensim, paullatimque erigentibus.1 Caetera nil nisi rudus et moenium,2 domuncularumque tot ruinis foedatarum humilem ostendunt sortem, conditione hinc, et illinc prorsus deplorabilem. Ex ea parte, qua in septentrionem respicit, porrigitur ab arcis monte rupes alia, praerupta eadem, et utrin- que velut a fronte abscissa, longa passus circiter centum, lata vero octodecim. Eam incolae a S. Benedicto nunc nominant; olim a S. Nicolao nuncupabatur, tenebatque sacellum unum, in cuius locum post praefecti pestilentia grassante sepulchrum fornice, et pyramidibus quatuor instructum apposuere. Quod et ipsum haeret in ruinis. [p. 126.] II. Arx Palotae Vetus. Occupat locum medium oppidi eius nominis per declivia, et convexa radicum silvae Bakoniae se diffundentis. Initium cepit3 a Nicolao Ujlakio3 ) oppidi domino, qui primum villam voluptarii recessus caussa excitavit. Deinde filius eius Laurentius patre mortuo villam in castellum commutavit, ducto4 eleganter in formam quadranguli palatio miris absidibus, laquearibusque exornato. Inde et nomen oppido enatum est. Tenuit id postea Ladislaus Moraeus, homo impius, ut historicus5 ait: ex rapto vivere adsuetus,b) qui cum passim circa Albam, Veszprimium,b et alibi graves rapinas, et latrocinia perpetraret, lohanni1 Vajvodae ad compescendum commissus,8 Hieronymum9 Laskium obsessorem castelli sui accepit. Sed ubi eam obsidionem tanta cura fieri intellexit, ut minis arcem subrutam, brevi in aera evolaturam metueret, pactus cum praesidio se interea arcem egressurum, auxiliorum comparandorum gratia, sed iterum proxime rediturum, filium, et filiam pignoris loco reliquit, ipseque se clam ex10 arce deficiens primum in vicinas silvas Bakonias,n deinde in arcem Rahociamu profugit. Nec tamen longe abfuit, cum effugeret ab arce, iam audire poterat strepitu minarum in arce facto eandem a Laskio occupari. Sed tametsi arx capta, et direpta13 est: filius tamen, et filia perfidi patris vitae gratiam indepti, Budam tamen capti abire, ibidemque perpetua captivitate vitam consumere14 debuerunt, [p. 127.] Arx demum ipsa ab Iohanne15 rege Raphaéli, et IohanniXh a3De Ujlakii, et Laurentii aedificatione vid. Istvánf. 17 Lib. xxvii. fol. 395. edit. Coloni b >18 Istvánf.19 lib. XXII. fol. 125. ad annum mdxxxiii." I corr. ex errigentibus 2 corr. ex moeniorum 3 corr. ex coepit sec. A p. 136. 4 A p. 136. aucto 5 corr. ex hystoricus 6 A p. 136. Veszprémium 7 A p. 136. Ioanni 8 sic 9 corr. ex Hyeronimum; A p. 136. Hieronimum 10 Hic vocabulum ex erronee a copista iterum descriptum a nobis dei. 11 A p. 136. Bakonyas 12 corr. ex Rákócziam sec. A p. 136. et Istvánffy 1685. p. 125. 13 corr. ex dirrepta 14 corr. ex consumare 15 A p. 136. Ioanne 16 A p. 136. Ioanni 17 A p. 136. Isthvanfius 18 A p. 136. add. conf 19 A p. 136. Isthvanfpius ' Vide Istvánffy 1685-p.J9SII Vide Istvánffy 1685. p. 125. Notandum est non exacte his verbis ("ex rapto vivere adsuetus"), sed multo exornatius Ladislaum Moraeum ab Istvánfpo describi. Palota vetus: eius situs.