Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECTIO II. DE PAGIS PROCESSUS MEDIOCRIS 569 huc1 II III ad Csögleiensia sacra excurrentes. Est enim Csöglye reliquorum pagus velut praecipuus,2 proxime tamen a singulis ad iactum tormenti separatus. Neque multo remotiores sunt ab eodem in orientem, et meridiem Dobron, et Csősz. Itaque hic etiam minori, quam pro coloniae, terreno, arctis pariter finibus circumscribitur. Soli qualitas hinc, illinc pulla, glareosa tamen etiam, et sabulosa, foenisecia parca; usibus tantum summe necessariis silvae. Est enim vicus tot familiis copiosus, et3 frequens, et quamvis pressus4 angustiis, tamen omni cura, studio, et industria adnititur conservare honorem, et famam partae nobilitatis. Omnibus bellis erant in his viri fortes, et bellicosi, regi, regnoque utiles. Et quoniam iniquitate temporum deleto saepius pago, totaque hac regione depopulata, ipsi quoque Csöglyienses in fugam acti antiquissimas regum litteras intermiserunt; tantam a Carolo VI. indepti sunt gratiam, ut is' consideratis (ut verba habent) fidelitate, et fidelium5 servitiorum ipsorum meritis, quae ipsi sacrae primum praefati regni Hungáriáé coronae, ac divis olim Romanorum imperatoribus, et Hungáriáé regibus pro locorum, et temporum varietate, atque occasionum exigentia fideliter; et constanter exhibuissent, et impendissent, ipsis dictam possessionem curialem Csöglye, in cuius nimirum reali, et pacifico usu [p. 96.] ac dominio, continuaquepossessione a memoria hominum antecessores suos praefuisse testimonio totius Comitatus Veszprimiensis demonstrarunt, totumque ius regium, si quod in antelata totali, et integra nobilitari eorundem possessione Csöglye habuisset,6 simul cum cunctis suis utilitatibus, etpertinentiis quovis nominis vocabulo vocitatis sub suis veris metis, ac antiquis limitibus novae donationis titulo anno MDCCXXII. dieXXVII. Septembris dederit, donaverit, et contulerit. Alioquin7 sunt eis adhuc litterae in fragmentis partim Matthiae Corvini anno MCCCCLXIV;" partim V. Capituli Veszprimiensis8 Bartholomaeo antistite anno MCCXXVII.1“ et conventus de Csorna anno MCCCCLXX. exhibitae,,v quibus non tantum vera eorum possessio, et nobilitas adseritur, sed etiam patescit clare, quemadmodum Csöglyeienses a praecipuis suorum primoribus Bende, Barcza, atque Pethe de eadem Csöglye prodierint. 1 corr. ex hoc sec. A p. 121. 2 praecipuus A p. 121.praecipius 3 et A p. 122. atque 4 corr. expraessus 5 corr. ex fideliorum sec. A p. 122. et Libri Regii nr. 34.34. p. 79. 6 add. a nobis sec. Libri Regii nr. 34.34. p. 80. 7 A p. 122. alioqui 8 Ap. 122. Vesprimiensis I Quae hic sequuntur, ex diplomate Caroli VI. d. 27. Sept. 1722. pro nobilibus possessoribus curialis possessionis Csöglye emanato recitantur, e textu originali plurimis omissis commutatisque. Diplomatis copiam vide in Libri Regii nr. 34.34. II Fortasse de eo diplomate Belius (sive rectius Matolaius) hic mentionem fecit, quod vere a. 1464. datum est et in fragmentis superest, ac ubi „Benedictus filius Stephani de eadem Cheg/e” et alii ab eadem familia prognati occurrunt. Diploma asservatur in Archivo Com. Veszpr. (VeML Boronkai család: Barcza-töredék, U 981), photographiam vide in MOL DF 282781. Aequefieri potest, ut de fragmentis litterarum earum hic mentio sit, quae a Matthia rege aliquando inter 1463. et 1490. emanatae sunt, et ubi 'Johannes filius lacobi de Chygle” et alii reperiuntur. Diploma vide in eodem archivo et in eodem loco fVeML Boronkai család: Barcza-töredék, U 981), photographiam vero MOL DF 282784. III Hoc diploma, si quidfuerat, deperditum esse videtur. ,v Hoc diploma idem esse verisimile est, ac quod a Conventu Csornensi aliquando inter 1470-1479 expeditum in fragmentis remansit. In quo documento cum inter ceteros quidam Barcza et Benedictus leguntur, de hoc diplomate in textu mentionem fieri putaverim, cum inferius Belius (Matolaius) scribit ex his documentis clare patescere Csöglyeienses primoribus Bende, Barcza, atque Petheprodiisse. Vide diploma in Archivo Com. Veszpr. (VeML Boronkai család: Barcza-töredék, U 981), eius photographiam vero in MOL DF 282783.