Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 561 corpore, animo vegeto tamen, et non sine praeclara fama miraculorum. Ferunt lupum, cervum persequentem, quum ab eodem D. Gerardo in opem strepentis prae metu ferae, minas vidisset,1 dicto quasi obsecundasse, substitisseque canis cicurati instar, dimisso cervo. Reliqua silentio praeterimus. Quae ubi ipse Stephanus rex divinissimus intel­lexit, translato Gerardo in dignitatem antistitis Csanadiensis, in locum eiusdem, paullo intimius eadem valle, propter rivum, claustrum amplius anno circiter MXXX. in ho­norem D. Mauritii condidit, fundatisque amplissimis opibus eorum caussa, qui Eremo huicce se dare vellent, templum etiam adiecit, et quoniam piscibus vivendum erat, com­plures piscinas ex rivo, et scatebris, circa claustrum fieri instituit. Intrarunt id RR. P.P. Benedictini, de quorum antiquis Abbati[p. 79.]bus circumfertur, eosdem, cum in itinere ad montem Pannonium ab hominibus profanis carnium esca adposita tentarentur, eas­dem2 carnes benedictione crucis praevia in pisces transmutavisse. Ea ergo sacerdotum, et loci fama, in tantam eremus sensim pervenit3 admirationem, ut in dies maioribus be­neficiis a regibus collatis adcresceret. Traditio est monasterium Bakonbélyiense,4 5 cum eo, quod mons refert Pannonius, si non maiori, saltem pari possessione bonorum certa­visse. At uti res Hungáriáé crebris bellorum motibus in ruinas convertebantur, ita nec Eremum Bakonbelyiensems montes tueri poterant, quin parem cum aliis videret sortem. Concidit autem penitus Ludovici II. cum interitu. Nam eo sublato cum Tureae libere passim grassarentur, fieri aliter haud potuit, quam ut claustrum, dilapsis in partes va­rias Abbatibus, patribusque, in potestatem redactum barbarorum, in dies maiores in ru­inas prolaberetur. Et quoniam facultatibus dissipatis usum nullum praestitit, neglectum a cunctis, et dirutum,6 adeo silvis, et arborum sensim, paullatimque circa illud succre­scentium densitate obsolevit, ut eiecto post barbaro, oraque regibus suis restituta, quum P.P.7 montis Pannonii id indepti, summa cura vestigarent, reperire tamen haud pos­sent. Fungebatur tum in monte Pannoniae'1' dignitate Archi-Abbatis9 Martinas Rumer; qui eiusdem vestigationi operas multas frustra impendit. Interea cum ex eius ordine Coelestinus Göncz pater strenu[p. 80.]us, et impiger in vestigia eiusdem incidisset, missus illuc,10 et Abbas solitudinis constitutus annis circiter MDCLXXXXV. VI. VII. sen­sim vallem repurgare, eradicatisque silvis ruinas claustri in apricum producere, multis­que retectis, quae latebant anno postea MDCCI. domicilium etiam mansioni commo­dum exstruere constituit. Eo exstructo mansit inter easdem silvas, uno alterove famu­lo, et servo stipatus, satis ardue. Sed ubi in eius locum successit alter, Franciscus nempe Vidlicsius, is pari cura locum occupans cultui prioris addidit plura, exstructaque aede sa­cra, et domiciliis unius, alteriusve Patris Socii mansioni opportunis,11 agrestesque12 pro servitio rei familiaris induxit, assignatis eisdem ante templum aedificandi, et exstirpandi opportunitatibus. Slavi sunt, pauci tamen, iidemque soli arabilis spatio, nisi plura exstir­pent, destituti, adeo, ut pane saepe careant, neque vivere possent, nisi ligneorum in­strumentorum fabricatione misera sustentarentur. Interea vero, dum ista excoluerat13 Abbas, locum incultum morte anno MDCCXXX. praeventus aliis reliquit14 excolenda. 1 sic! 2 corr. ex eosdem sec. Ap. 112. 3 sensim pervenit A p. wi. pervenit sensim 4Ap. 112. Bakonybéliense 5 A p. 112. Bakonybéliensem 6 corr. ex dirrutum 7 P.P. A p. iit,, patres 8 A p. 113. Pannonio 9 A p. 113. archiabbatis 10 A p. 113. illo 11 A p. 113. opportuno 12 A p. 133. add. annos ante aliquot 13 hic A p. 113. legi non potest 14 A p. 113. add .plura

Next

/
Oldalképek
Tartalom