Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECTIO III. DE VICIS ET PAGIS PROCESSUS SUPERIORIS 557 industria hi non minus adlaborant.1 Religionis, et cultus divini caussa Gyirothensibus adstricti. Vicini autem sunt eis praeter Gyiróth2 in meridiem Csehi, in occidentem Gicz, Liki Varsány praedium Archi-Abbatis3 de monte Pannoniae,4 et in aquilonem Peterd, in orientem vero Varsányi parent autem episcopo lauriensi. 18. ) Péterd vicus est Archi-Abbatis6 de [p. 70.] monte Pannoniae7 in finibus Comitatus Iauriensis,8 qua parte affinia ei sunt praedia Laki varsány,9 atque Pitschur10 eiusdem ar- chi-abbatis,11 nec non Aszonfa vicus curialis, in regione vero nostra ab oriente contermi­natur cum Lázi,u Varsány13 aestivo a meridie,14 hiberno15 vero cum Románál Germani sunt et hi, partim ex eodem agro Mossoniensi,17 partim ex Germania deducti, religionis catholicae, qui locum pariter nacti salebrosum, et silvestrem a non multis18 abhinc19 annis colunt multa opera, multaque20 exstirpationis industria. 19. ) Lázi paullulum maior priore, eiusdem et ditionis, et religionis, coloniae tamen Hungaricae, loco silvestri partim, partim aperto, solo sabuloso, inter Sikátor, Varsány, et Peterd, quorum duo priora ei sunt vicina a meridie, posterius in orientem,21 in occi­dentem vero adiacet pagus Aszonfa,22 et in aestivum orientem Sz. Miklós 23 via uterque Comitatus Iaurinensis,24 nec non eiusdem praedium Táp, et25 praedium Ságh2b Eszterhá- zianum 27 Occeperunt etiam vites28 ponere, sed vili fructu. 20. ) Varsányi eiusdem et ditionis, et nationis, religionis tamen mixtae, nam praeter­quam quod evangelici sunt, et reformati, non desunt et catholici. Imo30 horum maxi­me causa templum vetus nitide restaurarunt domini loci P.P. montis Pannonii, pleba- no Láziensin [p. 71.] alternis vicibus sacra heic administrante. Ipse vicus inhaeret valli, undique collibus, et tumulis ex Bakonia silva domos circum eminentibus. Ex ea parte, qua in occidentem, et septentrionem32 spectat, subest ei planior vallis versus montem Pannonium exporrecta: atque hinc Lázi33 conterminus est, illinc Peterdif et Romand, in meridiem vero accedit Gyiroth, et in orientem Sz. Király f et Rede, nec non Sikátor;36 Solum ubique collinum, sabulosum, et silvestre. 21. ) Sikátor pagus comitis Eszterházi,21 incolis Hungaris, et cum libero exercitio, evan- gelicis, solo pari, nec multum dissimili positione, uti pagum Varsány38 a meridie, ita ex eadem parte habet conterminum Rede, Bank autem est ab oriente, a septemtrione prae­dium Ságh, et in occidentem Lázi. 22. ) Bank vero in orientem respicit pagum vicinum Szombathely, modico sane interstitio. Neque multo longius in meridiem est pagus Rede, indeque praedium C. Eszterházi39 40 Toth-Redef nec non Ság, et in occidentem Lázi, praedium vero Nyék in septemtrionem, et paullo inclinatius vicus Börse in Comáromiensis Comitatus finibus. Ipse pagus insidet 1 A p. io6. allaborant 2 A p. 107. Gyiroth 3 A p. 107. archiabbatis 4 A p. 107. Pannonio 5 A p. Varsany 6 A p. archiabbatis 7 A p. 107. Pannonio 8 A p. 107. add. ex 9 Laki varsány A p. 107. Lakivarsany 10 A p. 107. Pitssor 11 archi abbatis A p. 107. archiabbatis 12 A p. 107. Lazi 13 A p. 107. Varsany 14 aestivo a meridie A. p. 107. a meridie aestivo 15 corr. ex hyberno; A p. 107. hiberno 16 A p. 107. Romand 17 A p. 107. Mosoniensi 18 a non multis A p. 107. a viginti iam 19 corr. ex ab hinc 20 A p. 107. vocabulum erronee duplicatum 21A p. 107. occidentem 22 A p. 107. Aszonyfa 23 Sz. Miklós A p. 107. Sz. Miklós 24 A p. 107. Iauriensis 25 A p. 107. add. in nostro 26 A p. 107. Ság 27 A. p. 107. Eszterhazianum 28 etiam vites A p. 10vites etiam 29 A p. 107. Varsány 30 A p. 107. immo 31 A p. 107. Laziensi 32 A p. 107. septemtrionem 33 A p. 107. Lazi 34 A p. 107. Petardi 35 Sz. Király A p. 107. Sz. Király 36 A p. 107. Sikátor 37 comitis Eszterházi A p. 108. C. Francisci Eszterhazi 38 A p. 108 .Varsany 39 A p. 108. Iosephi Esterhazi 40 A p. 108. add. nomine 41 A p. 108. Tóth-Réde Peterd. Lázi. Varsány. Sikátor. Bánk.

Next

/
Oldalképek
Tartalom