Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

551 SECTIO III.1 De vicis et pagis2 Processus s up e r i or i 53 * 1. Marczalteő4 est Germanica colonia ante aliquot annos5 ex Mossoniensi Comitatu6 huc delata. Olim enim desertum erat, nonnisi uno, alterove Hungaro inses­sum, qui tamen etiam in vicinum pagum Malomsok migraverunt, Germanis insidentibus. Unius enim uterque pagus ditionis, B. Amadé7 haeredium,8 cui et domicilium in unam alte erectum9 contignationem in latere pagi nostri est in orientem, inservitque adve­nienti hero haud importuno diverticulo, villicationique pulchre domui adnexae. Inde pagulus procurrit intra meridiem, et occidentem. Totum eum aquae circumveniunt rivi Marczal,10 pigro, et stagnanti alveo in Arrabonem labentis. Itaque undas inter, qua aedi­ficia ponit, agricolari potest nihil. Et quamvis piscandi modo gaudeat, parum tamen ex ea fert utilitatis, nisi sumptuose devehat alio, alibique non [p. 59.] nihil aeris lucretur. Eademque11 pagi gloria fere summa est. Nam etsi terrenum quoque ei est frumenti fe­rax, parcum tamen et hoc. Ex ea parte, qua in occidentem spectat, et septentrionem12 rescinditur a comitatibus Castriferrei, Semproniensi, et Iauriensi, in orientem autem, et meridiem habet vicinissimos Görsön pagum, et praedia Juhászig atque Takácsig quae vix ad sclopi manuarii longitudinem definiunt15 sua territoria. Caeterum foenisecia cor­rumpit piger, ut diximus, fluxus Marczalii. Itaque ex magna terreni parte nihil habent pauperculi, nisi arundineta pro lignis. Nam silvis penitus destituti sunt. Nemus enim, quod inter hunc vicum, et Malomsok intercedit, exile est, neque usus alterius,16 quam17 ditionis ornamenti. 2. Felső, et Alsó Görsön18 vici contigui, vix quadrante milliaris a Marczaltő dissiti in me­ridiem. Nobiles eos incolunt, Hungari omnes, religionis reformatae, cuius et libero exer­citio laetantur, aede sacra, in superiori Görsön eminente.19 Olim unam, alteramve fa­miliolam nobilem fuisse, ex terreno utriusque vici angusto, et exili colligimus. Nam uti pagus Marczaltő quadrante distat in septentrionem,20 ita multo propius sunt prae­dia Csájtorja Adamo21 Somogyianorum,22 Újfalu Papensium PP. Paullinorum,23 et Ihászi Ladislao Vörössianorum24 in orientem. Ab occidente vero proxime accedit rivus Marczal pagi conterminus. Itaque ipsi oculis territorium eorum usurpantes, [p. 60.] cum videre­mus fines proxime ftortes,25 et hortulos loci utriusque circumvenire, etsi pagi haud po­pulosi adparuerunt, tamen mirari satis haud potuimus, vivere tam arctis terminis posse 1 corr. ex IV. 2 Ap. 164. add. huius 3 superioris alia manu in margine 4 A p. 99. Marczaltő 5 A p. 99. add. circiter duodecim 6 Mossoniensi Comitatus A p. 99. Comitatu Mosoniensi 7 A p. 99. Amadi 8 A p. 99. add. quod tamen hodie paret Simoni Bausznero, Transilvano Saxoni 9 corr. ex errectum 10 A p. 99. Malczal 11 A p. 99. Idemque 12 A p. 100. septemtrionem 13 A p. 100. Juhaszi 14 A p. 100. Takacsi 15 corr. ex dejfiniunt 16 A p. 99. alius magis 17 A p. 100. add. modici 18 Felső, et Alsó Görsön A p. 100. Felső és alsó Görsön 19 corr. ex emminente 20 A p. 100. septemtrionem 21 A p. 100. Adami 22 A p. 100. Somogyi 23 Papensium PP. Paullinorum in A p. 100. haec in nota a.) ponuntur hoc modo PP. Paulinorum Papensium 24 Ladislao Vörössianorum in A p. 100. haec in nota b.) ponuntur hoc modo praedium Ladislai Vörös 25 A p. 100. cortes (?) Marczalteő. Felső, et Alsó Görsön.

Next

/
Oldalképek
Tartalom