Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Veszprém vármegye
SECT. II. DE OPPIDIS PROC. SUPERIOR. OPPIDUM PAPA 543 ne incustoditos redux forte hostis deprehenderet. Bela certe Rex, in eam curam, cum regni reliquias resarciebat, unice incubuit, ut idoneis locis castella, oppidaque essent munita, perfugio futura plebi, si quid iterum trepidi, atque sanguinolenti ingrueret. Idem conicias, et ex munitionum genere, quibus olim oppidum fuisse incinctum in vetustis schedis reperio. Tumultuarii nempe operis fuit, neque ad regulam facti, quodque aggeribus constabat roboribus praecinctis, atque intertextis saliceis viminibus consolidabantur. Ita latera se aggerum habebant. Summitatem horum valla, denso ordine defixa, communiebant. Nimirum: moenia non saxo, sed cratibus, et vimentis, ac media humo adversus irrumpentes invalida erant, uti inquit Tacitus.* Postea cum exquisitior inciperet esse ratio militarium operum subinde et aggeres, et propugnacula, ad regulam quasi restaurabantur, quia praemuniebantur simul cocto laterculo. Quae tamen operae nondum fuere consummatae,1 cum anno MDCII. hae qualescunque fuere munitiones Pap enses, [p. 45.] §- II 2 Id certum est, oppidum tunc primum militaribus incolarum suorum facinoribus in- claurisse,3 cum late Regionem Turea cepisset.4 Diserte,5 i do neo- que loco Istvdnffush) 6 Nostri inquit Papenses1 pro vetere sua fama% pugnaces fortesque habebantur. Non est ut fusius recenseantur, laudenturque Papenses9 milites, horu m q u e10 ductores, qui Tureis Hungáriám lacessentibus adeo forti plerumque manu occurrebant,11 ut a nullis aliis barbarum12 sciamus magis laceratum. Nota13 adhuc nomina14 praefectorum, seu Capitaneorum Papensium sunt.15 Inter alios celebriores commemorant historiae16 Törökios ab Enyingf Huszáriosf Somogyios, Hatossiosf Káldios,20 Patakios, Csuzios, Békássiosf Bezere'dios,22 reliquos. Eorum plerique contra barbarum pugnando mortem oppetere23 maluerunt, quam Tureis oppidum se superstitibus tradere.24 Dimiserat ab oppugnatione laurini Sin anu s sanguinolentos Tartarorum globos, ut interamnanam Rabae regionem Annál. Lib. xii. i6. 4. Lib. xxvin. p. 640. 44.25 1 corr. ex consumatae 2 A p. 95. om. §. II. 3 oppidum... inclaruisse A p. 95. oppidum iam olim celebre, praeclaris semper incolarum suorum factis innotuisse 4 corr. ex coepisset 5 corr. ex disserti sec. A p. 95. 6Ap. 95. Isthvanff 7 * add. a Belio, cf. Istvánffy 1622. p. 640. 8 Istvánffy 1622.1. c. add. qua 9 A p. 95. Papensium 10 A p. 95. et 11 A p. 95. occurrerant 12 A p. 95. barbarorum 13 A p. 95. notum 14 A p. 95 .nomen 15 A p. 95.«/ 16 corr. ex hystoriae 17 A p. 95. Idényéiig 18 A p. 95. Huszarios 19 A p. 95. Hatosios 20 A p. 95. Kaldios 21 A p. 95. Bekasios 22 A p. 95. Bezeredios 23 plerique... mortem oppetere A p. 95 • priores quoque, multa sanguinis effusione, contra barbarum pugnantes, mori 24 oppidum... tradere A p. 95. oppidum tradere vivi 25 Lib. XXVIII. p. 640. 44. A p. 95. lib. et p. ibid. oppidiforma vetus. Laus Papensium militum et ducum: Nomina ducum Papensium: