Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

SECT. I. DE ARCIB. PROC. SUPERIOR. UGOD, KOROMLA, MARCZALTŐ 541 narrabatur. Inde alia in obiectam aliam rupem aperiebatur, obscuro ostio, cavitate ta­men haud ampla: tertia utraque illa1 remotior, aquis restagnabat egregie intime profun­dis.2 Aquae color caeruleus est, sapor ingratus,3 odor serpentino haud dissimilis, quem seu angues hic hospitantes ei induxerunt, seu perpetua restagnatio.4 Nusquam enim ef­fluit, sed illic desidens, occultiore meatu demanat, quam ut queat adverti.5 Multis agre­stium6 dicitur profuisse, cum ea7 lavarentur [p. 42.]. III. Ugod, Koromla8 et Castrum Marczaltő Erant olim arces haud ignobiles.9 Ugod una vicina Papae in orientem milliaris dissidio, cui ditio peculiaris eiusdem Papae hero10 subiecta est. Arcis11 tamen nil, nisi nudatae re­stant parietinae. Par, imo multo desolatior ruina est in praedio Koromla, cuius tamen rudus, et murorum12 fragmenta aegre adparent, ob silvas,13 et nemorum, quibus offusa sunt, densitates.14 Castrum autem Marczaltőense Tureae excitarunt15 infaustis olim temporibus, inter lacunas eius fluvii, loco sicco, ceu insula, cuius tamen pariter non­nisi vestigia superant,16 vallo huc usque longe circa nemus vici eximium eminente. Sed17 sunt etiam rudera arcis Bakony-ujvár, et Pápa-vár19, in silvis eius nominis, iugo utro- bique19 edito, et supra alia fere eminenti.20 SECTIO II.21 De Oppidis huius Processus SYNOPSIS1 I. Oppidum Pápa: oppidi forma vetus §. I. Laus Papensium militum et ducum: Nomina ducum Papensium; Infelix Békássii cum Tartaris velitatio: oppidi fata: occupatur a Beglerbego: Hydrises Coraczeviczius oppido praeficitur: Recipitur a Maximili- ano: Gallorum perfidia: Papae nobilis si­tus antiquus sub Matthia22 rege: hodiernafa­cies: incolarum consuetudo, et29 mores: nobi­lium frequentia: comitiorum comitatus sedes: 1 utraque illa A. p. 94. utrisque prioribus 2 aquis... profundis A p. 94. continebat aquae copiam, intimae profunditatis 3 sapor ingratus A p. 94. ingratus sapor 4 seu angues... seu perpetua restagnatio A p. 94. caussari restagnatione eius credidimus 5 desidens... adverti A p. 94. restagnans, occulto meatu redit, qua venerat 6 corr. ex aggrestium 7 A p. 94. eadem 8 corr. ex Korommla 9 A p. 94. incelebres 10 hero A p. 94. domino, C. Fr. Eszterhazi 11 A p. 94. cuius 12 A p. 94. muri 13 ob silvas A p. 94. ex silvis 14 quibus... densitates A p. 94. queis offusa sunt, opacitate 15 Tureae excitarunt A p. 94. excitarunt olim Tureae 16 vestigia superant A p. 94. restant vestigia 17 A p. 94. add. et 18 A p. 94. Papavar 19 A p. 94. utraque 20 corr. ex emminenti 21 corr. ex III. 22 corr. ex Mathia 23 add. a nobis 1 Synopsis a nobis addita sec. notas marginales. Ugod: Koromla: Marczaltő.

Next

/
Oldalképek
Tartalom