Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Veszprém vármegye

528 COMITATUS VESPRIMIENSIS PARS GENERALIS Séd:3 Gallya. Aeris qualitas. labitur, originem tamen debet Comitatui Vesprimiensi. Oritur enim milliaribus circiter duobus infra Civitatem Vesprimiensem supra P alo t am prope vicum Öskü, ex laxa pa­lude, quam Hungari Tikiri-tó1 nominant. Palus est in concavo margine silvarum Bakony in similitudinem [p. 20.] depressi prati circumscripta, paucissimoque sinu inaequalis, longior tamen, quam latior, ubi desinit, crepidine coercetur. Muratum opus est, fornice instructum solido; sub hoc emanat rivus celer primo, deinde piger, latisque arundinetis immersus, quali2 quidem habitu etiam in Albensem Comitatum egreditur. Plane eo4 loco, quo e provincia demigrat,5 accipit Séd fluvium, qui ortus in silvis supra vicum Sancti Galli exilit, hiante terra, velut e specu, scatebra tam uberi, quantam molae urgendae poscit. Itaque totus, qui fluit, effunditur, rigatque primo terrenum prae­dii Herind, quod ad orientem Szent Gallo est; deinde subit praedium Esekvár, tum in so­lum Vesprimiensisb oppidi inflectitur, ipsumque oppidum profunda valle subintrat,7 et ex eo eluctatus, cum adfluente sibi ex praedio Jutas, rivulo alio iungitur, pergitque obliqua valle eiusdem vici, et inde8 primum ad Soly, mox ad Szent István9 deflectit,10 ibidemque facta insula intra Vilonya, et Pap-Keszi,u pariter inferius inter Kovátsi,* 12 * et Pere mártonu ad Osi, et iterum ad Ladány pergit, donec contra Inotam cum Sárvizio14 iungatur. Quem­admodum autem Sárvizius,15 quae solet flumina accipere, et permixta devehere, velut obvius, dum intumescit, retro cogit; ita etiam Arrabo, et Marczallus16 alienis aquis ope­rit agros, quos ipse non tangit. Unus Tapolcza neque exundat unquam, neque deficit.17 Gallyal9, rivus,19 qui ad Albam Regalem fluit, oritur in praedio Jást, augetur[p. 21.]que fon­te quodam ignotae adhuc altitudinis.20 Puteus est, ostio haud amplo, sed tanta aquarum altitudine, ut fundus eius a nemine potuerit pervestigari.21 Eius vero effluviem, postea- quam22 Gallyae23 rivus praeterit, mirifice eo augetur. Plures rivos percensere non adtinet. §.VIII. Ea fontium, rivorumque praestantia, et ubertas24 in primis commoda est coloniis.25 Aestatis maxime vehementiam recreat, aquarum algor, umbrosaeque26 silvae Bakoniae. Accipiunt enim hinc,27 qui campos etiam inhabitant, adflatum salubrem, et perpe­tuas quasi etesias, umbrarumque in silvis frigus non ingrato sole tempera­tur. Itaque caelum28 isthac regione nec hieme29 gelidius est, quam ut possit30 tolera­ri, nec aestate fervidius, quam habitui orae totius ex aequo congruat. Hinc colonos frequentissimos, et vividissimos, senesque complures vide­as, avos iuvenum, audias famas veteres, sermonesque temporum antiquorum. 1 A p. 8i. Tikiri tó 2 A p. 82. add. et consuetudine 3 add. a nobis 4 A p. 82. add. terrarum 5 A p. 82. emigrat 6 A p. 82. Veszprimiensis 1 corr. ex sub intrat 8 et inde A p. 82. indeque 9 Szent István A p. 82. Sz. István 10 A p. 82 .reflectit 11A p. 82. Papkeszi 12 Ap. 82. Kovatsi 13 Pere márton A p. 82. Peremarton 14 A p. 82. Sárvisio 15 A p. 82. Sarvisius 16 A p. 82. Marcallus 17 corr. ex efficit sec. A p. 82. 18 A p. 82. Galya 19 A p. 82. rivulus 20 A p. 82. profunditatis 21 A p. 82. investigari 22 A p. 82. cum 23 A p. 82. Galyae 24 corr. ex ubertate 25 in primis... coloniis A p. 82. quocunque inciderint coloniae, reficiuntur. 26 A p. 82. umbrositasque 27 A p. 82. ab hac 28 A p. 82. coelum 29 corr. ex hyeme 30 A p. 82. add. aestu distingui, et clementissime aestatem perflat

Next

/
Oldalképek
Tartalom