Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

498 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. III. fossa, ad nullam excavata regulam. Qua se margo interior fossae porrigebat, robora de­figebant1 cuspidata, et virgultis mutuo implexa, atque transversis trabibus firmata. Ultra hos egesta e fossa humus consolidabatur tanta altitudine, quae et valles aequabat, et refi­ciendo adsultui suffectura putabatur. In his aggeribus speculae ponebantur, in quibus interdiu excubiae latebant, vigiliae noctu, quae re trepida ad arma conclamarent. Iam derasa haec sunt, et ob diutinam pacem tuta omnia. In oppidis, quae diximus, Cotoriba est ad Murám, reliqua fere mediterranea, copiosissimum omnium Priloh, sive laxitatem spectes, sive incolarum frequentiam, [p. 135.] SECTIO II.2 Vici Processus Insulae Muraköz [p. 144.] MEMBRUM III. De Processu Sedis maioris Kapornak Sedis maioris Kapornak processus a Kapornako oppido, maioris autem sedis amplitudine dictus est. Cum3 enim ab amne .. 4 explicare se coepit, laxiore tractu ad Murám usque procurrit, quin transmittebat olim fines, fquodve monuimus iam,f peninsulam omnem suis olim finibus complectebatur. Insunt in eo Dominia Alsó Lendvense, Balatinczense, et Szécsi Szigethiense, cum aliis ecclesiasticis, et nobilium ditionibus. Nostra iam intererit, deductis superius eiusdem oppidis, vicos eius cum opportunitatibus5 sibi inditis, ac cuius ditioni adscripti sint, percensere." [p. 153.] I corr. ex defigebant 2 sectio II. add. a nobis 3 corr. ex eum 4 spatium unius verbi ab ipso copista hic vacuum relictum 5 corr. ex oportunitatibus ' Nihil nisi haec nota, quam Belium ad revisores comitatenses scripsisse verisimile est, in schedula inserta (p. 135a) legitur: „Nota bene. Rogantur DD. Revisores pro sua bonitate, <ut> castra omnia quae contra Tureas Canisenses munita olim in hoc processu extiterant, una cum oppidis aliorum processuum a folio 79 usque 91 reliquis adseribere haud graventur. Ita tamen ut eorum situs, ager, fata varia, incolae, et horum mores, lingua, et quae sunt alia diligenter exponantur. Addito ad quem olim (si fieri potest, et resciri) et nunc pertineant. Idem inte<l>ligant de singulorum processuum vicis similiter in relictis marginibus exponendis. ” Certe, copista Szarka, cum haec inpagula posterius inserta denotaret, ms. originale imitatus esse videtur. Quod ad numeros foliorum 79. et 91. adtinet, eos quidem a Szarka commutatos et ad hoc ms. adaptatos esse apparet. Sectio ipsa ab auctore non esse confecta videtur; paginae enim sequentes 133-143. vacuae relictae sunt. De quo vide etiam notam nostram ii. inp. 479. II Paginae 143—132. vacuae sunt, his tantummodo in capitibus earum adnotatis: „Vici Process. Maioris sedis Kapornak.” Vide etiam notam nostram priorem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom