Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
490 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. II. At mihi sors patriae miserabilis: haec quoque sola Caussa mihi, mallem cum superesse, fuit. Haec prostrata iacet turpi subiecta Tyranno, Et dat ad impuros vota coacta pedes. Tempus erat, quo Pannonicas1 exhorruit hastas Improbus, et petiit foedera nostra Getes. Tempus erat, quo vix patriis se finibus hostis Tutari, et potuit moenia habere domi. At nunc nostra tenet, nostris proditque superbus, Moenibus, et victos fertque, rapitque viros. Scilicet irato2 nihil est pugnare Tonante Et scelera hoc tantum commeruere malum. Quae si non essent, vel si resipiscere nobis Extrema, proceres clade placaret adhuc: Nondum sera foret vitae emendatio, nondum Est brevior Domini, quam fuit ante, manus. Sic satis extremam genti meruisse ruinam, Et nobis pariter damna parasse semel. Reliquias3 servate, precor, patriaeque, piaeque Gentis, et iratum4 conciliate Deum. Mutua vos iungat concordia, cesset iniquus Livor, et in partes factio saeva duas, Pectora sed solido iungantur amore, videte, Conspirentque prius corda in amore Dei. Parcite subiectae plebi, nec mole laborum Pressos5 ad durum cogite servitium. Denique iustitiae memores pugnabitis ultro Nomine pro Christi, proque salute gregis. Nec dubitate Deum, victoria cuius in aequo Arbitrio semper statque, caditque,6 ducem, [p. 114.] Quod si parva manus, pugnaeque assueta7 iuventus Rara sit atque, impar hostibus innumeris: Quid prohibet Dominum angelicas demittere caelo Turbas, aut etiam fulmina, saxa, faces? Aut armare statim pro vestra, elementa, salute, Hostilesque adeo praecipitare viros. Aut si nulla super sanctae pietatis, et aequi Cura sit in nobis, nullaque iustitia,8 Ultio iam veniet, nimiumque propinqua ruina est, Impendet vestris quae quoque verticibus. 1 corr. ex Panonicas sec. Forgách 1587.13V 2 corr. ex irrato sec. Forgách 1587. [U]1 3 Forgách 1587. 1. c. relliquias 4 corr. ex irratum sec. Forgách 1587. 1. c. 5 corr. ex praessos sec. Forgách 1587. 1. c. 6 Forgách 1587.1. c. cadique (error typogr.) 7 corr. ex asueta 8 corr. ex iustitiae sec. Forgách 1587. f. [I4L