Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Zala vármegye
470 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. amolitus est Strozzius, ut culpa omnis tacite Zrinio adfricaretur, quasi qui Caesari intempestivo tentandae arcis consilio imposuerit; adparatus necessarios mature haud coegerit, denique opus universum remissius, quam pro rei gravitate persecutus sit: de quo iam non [p. 54.] dispicimus. Enim vero Ortelius* 1 maiori forte iure illos e ducibus accusat, qui ad Ovárinum cum exercitu tempus otiabundi trahebant, obsidionis exitum speculates, atque quasi tota ea res nihil ad se, suosque pertineret, susque, deque habentes.' §.XII. Lenta Canisae obsidio decernitur: Adamo Batthyán et Stephano Zichy mandatur: Obsidionis historia.2 Profecto autem ducibus aliis, alii tempori triumphum illum Numen Christianis nunquam non propitium, modo ipsi ne reluctentur, destinaverat. Cum toti regioni more suo graves esse pergerent Canisenses, et illatis passim cladibus Provinciam late evastarent; lenta arcem obsidione cingi visum est. Tanti operis moles Adamo Batthyán, viro patriae amantissimo, et ista Hungáriáé parte amplissime dominanti demandata est, dato collega Stephano Comite Zichyo. Proinde rem auspicato adorti Calendis Iulii in arcis conspectum veniunt, eamque quam possunt arctissime stationibus idoneo loco positis incingunt. At praesidiarii [p. 55.] tot irritae obsidionis exemplis superbi, quasi qui locum insiderent inexpugnabilem, videre primum Christianos, mox et conviciis lacessivere. Interea nostri in dies stationes suas propius arci admoverunt, eoque ventum est, ut ad diem XIII. Iulii tormenti iactu ab urbe signis militaribus defixis, consisterent. Tureae rem serio agi advertentes V. suorum manipulos hortorum uti opportunitatibus extra arcem collocant, eo consilio, ut si se occasio daret, nostros infestarent, vel plane depellerent. Sed ii quidem virium, fortunaeque periculum facere non sunt ausi: dum interea Batthyáni maturas ad messem segetes, per agros Canisae circumiectos exuri iubet. Male ea res praesidiarios habuit, subinde inter velitandum, nostros nunc rogantes, ut segetibus parcerent, nunc iterum interminantes fore, ut facinus tam immane divinitus puniretur, nisi coepto desisterent. Id se suis damnis doctos monere, quippe qui rem Christianam, atque templa inprimis, pari immanitate, sed haud impune, vastavis[p. 56.]sent. At Batthyánius nihil eorum sive precibus, sive imprecationibus commotus, annonam, quam erumpens3 forte hostis arci inferre potuisset, late corrumpit, quin et horreis, quae in suburbano vario frumenti genere Tureae oppleta habebant, per suos ignem subiicit, pecoraque isthic stabulantia abegit: haud quidem sine suorum clade, cum perpetuis tormentorum iactibus, quos in discursantes Christianos hinc inde milites, Tureae praesidiarii evibrabant, una, eademque illa die XVI. deficerentur. Casum tamen illum mitigavit quodam modo fortuna, cum ex saevis in nostros hostibus erumpentibus totidem numero interciperentur, quos quidem e nostris fatalis ea dies abstulerat. Tota postea aestate nostri arcem premebant, caventes summo studio ne quid ei annonae importaretur, quae quidem res, quod dederit subinde minutis praeliis occasionem, facile est ad conficiendum. Cum interim in dies arctior res annonaria apud hostes esse coepisset, nihil [p. 57.] intentatum reliquere, ut seu suis ipsorum eruptionibus seu Turearum suppetiis, quas avide praestolarentur, indipisci possent quidpiam, quo increscentem inediam levare quomodocunque possent. 1 corr. ex Ortellius 2 corr. ex hystoria 3 corr. ex errumpens 1 Vide Ortelius-Meyer 1665. II. pp. 319-320.