Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

468 COMITATUS SZALADIENSIS PARS SPECIALIS MEMB. I. ipse falsus fuit Zrinius)1 in mensem panis suppetebat,2 advocatis in concionem praesidiariis, MD. erant, numerosi, pro loco tam angusto, simul eum defectum"palam exponit, simul artem a4 se inventam ait, qua si uti libuerit, in mensem alterum satis omnibus annonae3 futurum sit. Conclamantibus iis ediceret, quid tandem monstri concepisset, eo6 lubentes se quidem, atque etiam laetos invento usuros; aperit7 arcanum: opus nimirum fore, ut quod uno die alias come­dissent, id in duos dies dividerent; adfuturum8 interim Vezirii exercitum: meminissent? quam nobile obsequium tantilla tolerantia Ottomanno imperio praestarent, nec laudem victoribus, nec praemia defore. Annuere rudi clamore omnes conditionem se accipere10 testati: imitando cer­te Christianos milites11 patientiae exemplo. §.x. Haec intus fiebant, extus, quo maiori contentione in opus incumbebatur, eo lentius pro­cedebant omnia, loci natura, operosam reddente oppugnationem.1 Per invias12 enim fi lu- bricasque vernis imbribus -paludes, accessus, et tormentorum suggestus exstruendi erant, iique14 ex15 congestis in longi farciminis modum ramalibus, saccisque terra fartis;16 itaque saepius fie­bat, ut si gravius onus imponeretur, machinae, hominesque subsedente uligine haurirentur; si levior11 obiiceretur materia, non modo tormentis facile cederet, sed ne scloporum quidem ictibus resisteret: ut adeo factitii illi aggeres, adspectum18 quidem, non item glandes hostium arcerent, multique pedibus, genibusque inter ea velamina, seu militari vocabulo candelabra sauciaren­tur, magna optimorum militum iactura. Ista ex se difficilia fuerunt. Accedebant19 creberrimae eruptiones,20 nunquam fere21 incassum factae22 quod <ob>23 opera omnia ex apta ignibus ma­teria constructa, receptus nullos, aut perangustos moliri liceret. Itaque saepe [p. 51.] magni mo­menti24 labor, momento corrumpebatur, nec semel redordienda de integro tela fuit. Inde mili­ti, cassi laboris ingesta desperatio est,25 multaque deerant urgendo operi, quae a Zrinioparata opportebat;26 ut non ab27 re Strozzius vani conatus praesagus iocatus fuerit, cum Graecii in nobilium virorum, feminarumque conventu fi si lusu victor evaderet, saccos aliquot victis im­peraret, quos ad Canisiam terra pro vallo impleret. Eorum certe penuria magna laboratum. I add. a Belio, cf. Wagner 1719-1731. 1. c. 2 Wagner 1719—1731. 1. c. superabat 3 corr. ex deffectum 4 Wagner 1719-1731. p. 146. ab 5 satis omnibus annonae Wagner 1719-1731.1. c. annonae satis omnibus 6 add. a Belio 7 corr. ex apperit 8 Wagner 1719-1731.1. c. affuturam (!) 9 add. a nobis sec. Wagner 1719-1731.1. c. 10 se accipere Wagner 1719—1731.1. c. accipere se 11 Christianos milites Wagner 1719­1731. 1. c. Christianis militibus (!) 12 corr. ex niveas sec. Wagner 1719-1731. 1. c. 13 add. a Belio, cf. Wagner 1719—1731. 1. c. 14 Wagner 1719-1731. 1. c. add. fere 15 Wagner 1719-1731. 1. c. e 16 suggestus exstruendi erant iique... fartis Wagner 1719-1731.1. c. suggestus iique... fartis exstruendi essent II corr. ex lenior sec. Wagner 1719-1731.1. c. 18 Wagner 1719—1731.1. c. aspectum 19 add. a Belio, cf. Wagner 1719—1731.1. c. 20 corr. ex erruptiones; creberrimae eruptiones Wagner 1719-1731.1. c. eruptiones creberrimae 21 numquam fere Wagner 1719—1731. 1. c. neque fere unquam 22 Wagner 1719—1731. 1. c. fuere 23 add. a nobis; nec apud Wagner 1719-1731. 1. c. invenitur (mend, typogr.?) 24 Wagner 1719-1731. 1. c. temporis 25 inde... est Wagner 1719-1731. 1. c. inde desperatio militi cassi laboris ingesta 26 Wagner 1719—1731.1. c. oportebat 21 Wagner 1719-1731.1. c. abs 28 addiderim esset ' Quae hic sequuntur, ex magna parte a Wagnero fere ad verbum transscripta. Cf. Wagner 1719-1731. I. pp. 146-147. Labores oppu­gnationis irriti.

Next

/
Oldalképek
Tartalom