Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Zala vármegye

MEMBRUM I. PHYSICUM 449 duabus consociis interserto, [p. 6.] Balató, ac postea Balaton fecerunt Hungari. Blattensee Germani nominant, retenta, uti adparet, nominis origine. Veteribus nullam eius fuisse notitiam oportuit, id quod ex silentio Strabonis, Plinii, Ptolomaei, atque Melae colligas. Recentiorum nonnulli1 cum palude Volcea eum confuderunt,b> quam tamen dissitam ab hoc non parvo locorum intervallo alibi indicabimus. Vastum aequor ab occasu in orien­tem diffundit, ex eo fine, quo Salam amnem excipit, angustior, post magis, ac magis la­tus inaequali se diffundit cum amplitudine, tum profunditate sua in arctum cogitur. Latus, milliare unum, duoque est: superat tamen tria, et quatuor, qua laxius aestuat. Inaequali namque sinu comitatus oram perstringit. Intrat, ubi potest, interius, variosque sinus arcuat. Praecipuus horum est, qui peninsulam Tihony includit: scilicet utrinque va­stius patens, grande spatium terreni circumluit, idque fluctibus incingens reddit formam peninsulae cuiusdam erectioris. Alioquin a vico Ors inferiori, ubi comitatum intrat, ad rudera [p. 7.] castri Fenek longitudine milliarium duodecim ferme procurrit. Totius pa­ludis longitudo aliis tot, aliis plura, nobis milliaria quatuordecim, si cum Germanis metiamur, complectitur. Ubi altissimus est, ultra denas orgias ferme descendit; senis vix profundior, ubi fluctus aequales tenet. Ubique tamen altior, quam ad navigandum magnis onustisque navibus satis est. Aquas habet albicantes, et ob frequentes procel­las, turbidas, alendis tamen piscibus commodas.2 Intrant eum praeter Salam, Tapolczius, Lesentius, compluresque alii, quorum undis, et piscibus locupletatus, unico tantum exi­tu, Sioó-viz vocant, aquas cum aliis fluminibus communicat. Lacus Karnisa minor quidem multis modis Balatoné est, sed piscosus, et hic foecundus- que.3 Alit varia genera pisciculorum, quae et frequenter captant accolae, et ubertim, sed divendere domi non audent. Fama enim est deperire ipsorum genus, et illico emori, si capti ex ipsis pisces venum exponantur. Cachinnis dignam rem [p. 8.] credere possis, cum captos omnino perire oporteat, si vendantur. Sed re vera ita est, ut accolae perhi­bent, quamprimum quis pisciculos ex lacu hoc, inter indigenas suos vendiderit, illico eum foetura, et seminio piscium deficere. Lacus Monostor nomen a loco, cui vicinus est, mutuat. Medius enim inter Monostor, et Henye vicos, loco edito, montique haud dissimili scaturit, satisque vaste diffusus pisci­bus quidem affluit, sed capturam eorum reddit difficilem, non ob situm modo, sed con­ditionem paludis. §.V. Fluminum, quae comitatum irrigant, I. Dravus praecipuus est. Hic, ut alias dictum, e solitudine Alpium Noricarum prope Toblium effusus, atrox per praecipitia montis decidit, atque ubi se collegit, Carinthiam b’* Vid. Dillichius Chron. Hung. P. i. et Zeilerus p. 302. Conf. Topogr. p. 78.1 1 corr. ex nonulli 2 corr. ex comodas 3 corr. ex faecundusque 1 Vide Zeiler 1660.71.j02. et Zeiler 1664.71.3°2> unde auctor noster cognovit Dillichium iam prius de eodem scripsisse (vide ibidem pp. jo2-joj). Cf. Dillich 1600. Vide etiam Bonbardi 1718. p. 78., qui utrumque citat. Karnisa: Monostor. Flumina, et ri­vi Comitatus: Dravus:

Next

/
Oldalképek
Tartalom