Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
ADDITIONES COMITATENSIUM 427 Et hae omnes possessiones, sive vici in plano solo constituti, cum nonnullis promonthoriis, vinum mediocre propinantibus, quorum incolae Hungarico1 idiomate loquuntur, et ex agricultura, vinearum culti- vatione, plurimumque manualibus laboribus vivunt. a.) Quibus accedit dominium Jánosháza cum castro, in oppido nominis ejusdem [p. 375.] locove2 aliquantulum elevation posito,3 prioribus quidem temporibus propugnaculis regularibus, solidisque4 fossatis bene munito, ac ex parte septemtrionali paludibus5 ex variis scaturiginibus eo confluentibus enatis6 solidato, iam autem proxime sopitorum7 disturbiorum tempestatibus majori in parte, et quidem in attactis8 propugnaculis notatissime destructo. Et ad hoc9 dominium, castrumque loca, seu vici sunt sequentia: Oppidum ipsum Jánosháza, vici praeterea, attactus10 Szergény, Saágh, cum monte nominis ejusdem (de quo nimirum ipse etiam historiae author satis meminit), excepta portione Illustrissimi Domini Baronis Josephi Sigray ibidem in Sáágh,11 articulariter possessa, item Hosszufalu, et Peresztegh, portiones demum in Kis Somlyó, et Hetye habitae. Cujus dominii recensitae possessiones, oppidumque, et vici in plano situantur, habitis a latere orientali montis Saág ita et territorio Pereszteg12 mediocria omnino vina procreantibus promonthoriis. [p. 376.] Et horum incolae Hungari sunt, vitam suam agricultura, et manualibus laboribus potissimum traducunt. Estque dominium hocce ditionis majori ex parte successorum comitis condam Joannis Kéry de Ipolyker,13 et Ladislai Erdödy de Monyorókerék,14 ac etiam Sigismundi Vajda processualis judicis nobilium. Quod ad dominium, sequuntur adhuc vici processuales infra declarati. 1° Alsó Mesteri, cum residentiis nobilium, familiae Mesteri de eadem; familiarum item Löké, Mike, et Kán;15 praeterea Michaelis Tulmon, et Joannis Tegyei, consequenterque eorundem haeredium. 2° Fölsö-Mesteri, cum castello sumptuose satis posito, et per Excellentissimum16 Dominum Comitem condam17 Casparum Eszterházy, non tantum recenter praeteritis annis restaurato, verum et in parte non contemnenda funditus aedificato, fossatis quibusdam cincto, ditionis, et possessionis actualis ejusdem comitis viduae, in cujus nihilominus vico extra dictum castellum [p. 377.] nobilis quoque Paulus Tegyei certum jus suum cum residentia propria tenet. 3° Bögöthe, in potiori parte juris Alexandri Czompo,18 in residua vero Joannis Komáromi,19 et Sigismundi Odorián.20 4" Széplak Comitis Balthasaris de Nádasd, et Joannis Botka de eadem Széplak haeredium. 5t0 Mindszent,21 et Csehi per baronem Joannem Michaelem a Schylson, Venerabile item Capitulum Castriferrei, et22 per familias Ostffy,23 ac Dömölky24 possessae.25 6° Martonfa, aliter Balthavár cum nobilitari residentia, et mola duarum rotarum26 farinacea,27 super certo28 rivulo, ex palude29 ibidem existente30 ortum suum sumente31 exstructa32 juris Josephi Festetics.33 Ad dominium, castrumque Jánosháza pertinentia loca, et vici: I [Canc] 1. c. Ungarico 2 sic! fortasse locoque 3 corr. ex positum sec. [Cane] 1. c. 4 corr. ex solidibusque sec. [Cane] 1. c. 5 corr. ex palludibus 6 corr. ex satis sec. [Canc] p. 57. 1 proxime sopitorum corr. ex proximis multorum sec. [Canc] 1. c. 8 add. sec. [Canc] 1. c. 9 [Canc] 1. c. hocce 10 corr. ex attacti sec. [Canc] 1. c. II [Canc] 1. c. Sádg 12 [Canc] 1. c. Peresztegh 13 [Canc] 1. c. Ipolkér 14 [Canc] 1. c. Monyorokerék 15 [Canc] 1. c. Kan 16 add. sec. [Canc] p. 58. 17 Dominum Comitem condam [Canc] 1. c. condam dominum Comitem 18 [Canc] 1. c. Czompó 19 [Canc] 1. c. Komaromi 20 [Canc] 1. c. Odorján 21 [Canc] 1. c. Mintszent 22 add. sec. [Canc] 1. c. 23 [Canc] 1. c. Ostfß 24 [Canc] 1. c. Dömölki 25 [Canc] 1. c. possidentur 26 duarum rotarum add. sec. [Canc] 1. c. 27 [Canc] 1. c. farinacia 28 add. sec. [Canc] 1. c. 29 [Canc] 1. c. pallude 30 add. sec. [Canc] 1. c. 31 corr. ex summente 32 corr. ex ex ....sec. [Canc] 1. c. 33 [Canc] 1. c. add. I. Regiminis Dersöfiani unius compagniae capitanei.