Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
420 COMITATUS CASTRIFERREI PARS II. SPECIALIS Ad dominium Dobra et arcem nominis ejusdem spectantia loca: c.) Ad dominium, sive arcem Ober- limpach loca appertinentia. qualitas dominii Oberlimpach: d.) Ad dominium Muraj- Szombat, et Rakicsán cum arce pertinentia loca: Magyarlak, Csereinek, cum mola quatuor rotarum farinacea,1 et seraria, super praescripto Arabone exstructa, et ponte eundem transeunte in Gyarmath. [p. 352.] Dominium hoc, cum praemissis suis appertinentiis, a potiori est montosum, argillosum, et notabiliori in parte, singulariter quoad proferendum triticum sterile, cum nonnullis promonthoriis, mediocre vinum procreantibus, incolae vero ejusdem trans Arabonem partim Hungarico,2 partim etiam Slavonko3 idio- mate utentes, manuali labore, ac vinearum cultivatione magis, quam agricultura vivunt. b. ) Cui contiguum est dominium Dobra, et hujus quoque caput, ipsa arx Dobra, in sat alto monte situata, tribusque piscinis beneficiata est, temporeque hostili circumjacentibus incolis non modicam securitatem reddens, et ad hanc arcem loca sunt sequentia: Oppidum nominis ejusdem, praeterea vici, sive possessiones Milgraben, Velike, Farkasdifalva, et hi duo ad Arabonem, Fölső Szolnok, et Koligh, ubi pro calce exurenda fornax quoque habetur. Istud dominium per totum intra densissimos montes positum, terrenum videli[p. 353.]cet de natura sua saxosum, et infructiferum, ac praeter pannicum, et avenam vix alicujus speciei frumentum proferens, dif- ficilisque sane culturae, cum aliquibus promonthoriis infimae classis vinum, haudque per annum durabile procreantibus, consequenter incolae ejusdem Germanico idiomate utentes manualibus laboribus, et vinearum ex cultivatione magis, quam agricultura aegre subsistunt. Et est ditionis Excellentissimae Familiae Comitum de Batthyán.4 c. ) Huic iterum vicinum est dominium Fölső Lindva5 Hungaris,6 Germanis autem Oberlimpach, cujus similiter7 caput est ipsa arx nominis ejusdem, inter montes8 non exiguos, et in eminentiori omnino monte situata,9 vallibus circumjacentibus munita, et ex parte10 septemtrionali promonthoriis, pomarioque horto,11 partibus vero orientali, et occidentali in iisdem circumjacentibus vallibus, piscium, ferarumque vivariis, hortoque viridario ornata, et ab insultu hostium tuta. Ad hoc12 vero dominium, sive arcem loca sunt appertinentia sequentia: [p. 354.] Oppidum nominis ejusdem in montibus et vallibus hinc inde dissitum, vici praeterea potiores Vidáncz,13 Sclavecsa, Szent-Gyorgy,14 Vecse Sclavecs, Szotina, Rogacsocs,15 in quorum horum binorum terreno acidulae quoque pro saniori potu habentur, Szerdicza, Fükszlincz, Győr Lincz, Pertocsa, Hidegkút,16 Domanicz, Topolocz, Szkakocz, Strukocz,17 Sali, et Gerencserocz.18 Hoc etiam dominium ex meris montibus, et vallibus constat, consequenterque totum terrenum, cum nonnullis terris arabilibus in lateribus montium hinc inde dissitis, lapidosum, argillosum, sterile, et vix aliquam, erga etiam difficilem culturam boni frumenti procreationem habens, cum nonnullis promonthoriis austerum vinum, neque per annum durabile, procreantibus; incolae ejusdem per totum sermone Slavonko19 utuntur, et manualibus a potiori laboribus, vinearum cultivatione, et aliquorum locorum exigua etiam agricultura misere sustentantur. Est autem juris, ac ditionis totum hocce dominium Comitis Leopoldi de Nádasd. [p. 355.] d. ) Sequitur dominium Muraj-Szombat20 cum Rakicsán unitum, cum arce Muraj-Szombath, et castello Rakicsán; quorum prima, arx nempe Muraj-Szombath est Comitis Nicolai Szapáry, castellum vero Rakicsán21 Excellentissimae Familiae Batthyanianae, fossatis cincta, et tum illa, tum hoc hortis suis amoenis ornata. 1 [Canc] 1. c.farinacia 2 [Cane] 1. c. Ungarico 3 [Cane] 1. c. Sclavonico 4 add. sec. [Cane] p. 42. 5 corr. ex Lind... sec. [Canc] 1. c. 6 [Canc] 1. c. Ungaris 7 add. sec. [Canc] 1. c. 8 add. sec. [Canc] 1. c. 9 add. sec. [Canc] 1. c. 10 et ex parte add. sec. [Canc] 1. c. 11 [Canc] 1. c. dominalibus 12 [Canc] 1. c. hocce 13 [Canc] 1. c. Vidancs 14 [Canc] 1. c. Sz. György 15 corr. ex Rogiasocs sec. [Canc] 1. c. 16 [Canc] p. 43. Hideghkut 17 add. sec. [Canc] 1. c. 18 [Canc] 1. c. Gerencserocs 19 [Canc] 1. c. Sclavonico 20 [Canc] 1. c. Muray-Szombath 21 [Canc] 1. c. Rakicsan