Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

416 COMITATUS CASTRIFERREI PARS II. SPECIALIS Ad arcem Monyorokerék pertinentia loca: ad arcem Veresvar sunt loca pertinentia: qualitas dominii Veresvár: ad arcem Sabariae loca pertinentia: producentibus optime instructis hortis, domoque pro conservandis illis, cum vitreis fenestris eleganter exstructa refertum, et mola quinque rotarum pro farina, et scindendis asseribus aptissima, super dicto Arabone habita, cum ponte ibidem transeunte dotatum, spectant potiora loca sequentia. (Sunt insuper in foro oppidi alia quoque nova conspicua aedificia, signanter statua Sacrae Deiparae Virgini sacrata, affa­bre erecta, et per Excellentissimum Dominum Comitem Ludovicum de Batthyán, ex speciali erga Divam Virginem habito cultu erigi curata.)' Harasztyfalu, Berkifalu, Molnaszecsőd,1 ab ipsa mola, Hidashollós2 vero a ponte in Arabone positis, et exstructis nomenclaturam suam sumentes,3 praeterea Egyhazos-Hollos, et Sároslak, quae est alias perti­nentia dominii Németh-Ujvár,4 sed ob loci contiguitatem huic dominio applicata. Hoc autem totum dominium in plano situatur. Incolae vero ejusdem a potiori Hungarico5 sermone utun­tur, vivuntque [p. 340.] manuali labore, et agricultura. Quae omnia praemissa dominia, in hocce videlicet processu apposita, ditioni omnino praetitulatae familiae de Batthyán subsunt. g. ) Ad arcem Monyorokerék sunt pariter loca potiora infrascripta. Oppidum nominis ejusdem, Szent-Péter-fa cum mola farinacea6 sex rotarum, super fluvio Pinqua, ex lapidibus fructuose aedificata, Karács-fa, Felső-Beled,7 Kolom, Horváth, et Németh-Hásos,8 Horváth- Sicz,9 Németh-Sicz, Vasallya, Abdalocz, Horvath-Sz.-Katalin,10 et Tothfalu. Istud etiam dominium partim montosum, partim vero in plano constitutum, cum nonnullis promontho- riis. Inter quae tamen Belediense primum locum habet, et horum similiter incolae partim Germanico, partim vero Hungarico sermone utuntur, manualibus laboribus, et agricultura viventes. h. ) Ad arcem Veresvár,11 Germanis Rodenthurn, in plano, ad ripam12 fluvii Pinqua, ibidem decurrentis, et unam molam quatuor rotarum pro farina, et scindendis asseribus aptam versantis, positam, fossatisque, ac hor[p. 341.]to, pomarioque gratiosis circumsertam, spectant loca potiora sequentia: Oppidum nominis ejusdem, praeterea possessiones Licsicsdarff,13 Oberdorff,14 Dobra, Sárosszék, Kis- Cziklén, Németh-Cziklén, Szent-Márton, Bándol,15 Kérfüzes, et Khófüzes cum castello nobili. Hoc dominium per totum ferme montosum, adeo argillosum, et sterile est, cum nonnullis pariter promon- thoriis, quorum similiter procreationem Cseteniense16 excellit,17 incolae vero ejusdem Germanico idio- mate utentes, manualibus laboribus, vinearumque cultivationibus, ac etiam agricultura vitam sustentant. Et haec duo immediate praerecensita dominia sunt ditionis Comitum Ladislai, et Ludovici Erdödi de dicta Monyorokerék. i. ) Ad arcem Sabariae in medio ferme oppidi privilegiati nominis ejusdem, inter duos, Gemmeum nempe, et Aureum fluvios existentis erectam, magnaque alias antiquitate notam, verum tamen per varias tem­porum, et disturbiorum vicissitudines, praesertim autem tumultuosae [p. 342.] factioni Rakoczianae ad­haerentes notabiliter depopulatam, sed et per incendium in anno 1716. casualiter exortum desolatam, et per ipsum historiae authorem, non immerito fusius descriptam, pertinent loca sequentia: Szent-Marton in potioritate, residua vero in parte est iuris PR Dominicanorum, cum monasterio, et ecclesia ibidem habitis, et ex fundatione Elisabethae condam natae Comitissae de Batthyan, Comitis Alexandri olim Erdődy18 viđuae erectis. Ubi etiam mausoleum praedicta familia comitum Erdődy19 de Monyorokerék haberet. Praeterea Perént, Szanath, et Püspöky.20 1 corr. ex Mohraszecsődsec. [Cane] 1. c. 2 [Cane] 1. c. Hidas Hollos 3 [Cane] 1. c. summentes 4 [Cane] 1. c. NimethUyvar 5 [Cane] 1. c.Ungarico 6 corr. ex farinacia 7 [Cane] p. 34. Fölső Beled 8 corr. ex Házos sec. [Cane] 1. c. 9 [Cane] 1. c. Szics 10 [Cane] 1. c. Horváth Sz. Katalin 11 [Cane] 1. c. Vörös vár 12 [Cane] 1. c. rippam 13 corr. ex Lies...; recte Liserzdorff 14 [Cane] 1. c. Oberdarff 1S corr. ex Bandodsec. [Cane] 1. c. 16 [Cane] 1. c. Csete'niense 17 sic! 18 [Cane] p. 35. Erdödi 19 [Cane] 1. c. Erdödi 20 [Cane] 1. c. Püspöki 1 Quae hie a nobis uncis inclusa ponuntur, textui posteriore manu addita esse ex ms. [Cane] p. jj. apparet.

Next

/
Oldalképek
Tartalom