Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
410 COMITATUS CASTRIFERREI PARS II. SPECIALIS Ad arcem Köszögh vici pertinentes: ad arcem Vép vici pertinentes: ad arcem Sárvár spectantes pagi: incolis, mere Germanico idiomate utentibus, ac manuali potissimum labore vitam sustentantibus inhabitantur. Ad arcem Köszög1 in isto Comitatu existentes2 vici sunt sequentes: Doroszlo, Lukácsháza, Ludád, Genes, et alii etiam, sed variis impignorati, quorum inhabitatores idiomate Hungarico utuntur, ex sola agricultura, si possessionem Doroszlo [p. 322.] (quae promontorium3 Pogányhegy dictum habet) excipias, viventes. Ad arcem, et oppidum ei adjacens Vep, vici4 similiter sunt Peczel, Szőlős,5 Megyehida,6 Pórporpácz. Horum pariter incolae Hungarico idiomate utuntes, et neque secus, quam ex agricultura viventes. Arcem vero Sárvár, praeter oppidum nominis7 ejusdem, et Ikervár, spectant possessiones8 Hegyfalu, Saár,9 Sömjen,10 Csénnye, Sótón11 ac Nyögér,12 et a nativis Hungaris agriculturam potissimum exercentibus incoluntur. Processus vero huius potiores possessiones et vici ad Arabonem siti sunt sequentes: 1 °' Molnari:n iuris a potiori Emerici Nádasdi. 2° Rum: familiae Rumianae haeredium, habens trajectum per Arabonem. 3° Balosaj:14 residentia Joannis Zobotthin judicis nobilium Comitatus, et familiae Bessenyeianae insignitum. 4°Medgyes: a nobilibus familiae Medgyeseianae possessum, et inhabitatum. 5°Rábakovácsi:ls Baronis Benedicti Bakács16 residentia nobilis, [p. 323.] 6° Rába Bogyoszló,17 a nobilibus possessum, et potissimum inhabitatum. 7° Alsó-Patty:18 residentia, et castello solide exstructo, ditionis Comitis Ladislai Eszterházy19 insigne. 8° Fölsö-Patty:20 potissimum a familiae21 Darás, Perneszi, Szluha, et Károly nobilibus possidetur, et inhabitatur. 9° Rába Kövesd: possessio Petri Végh, secretarii regii Hungarici aulici. 10°Terestyénfa;22 et Jáakfa,23 Adami Tallián,24 et Petri Horváth, aliorumque nobilium. 11° Szent Ivánfa:25 familiarum Also26 Szelestey, Márffy, et Palásty.27 12°Uraj Újfalu,28 antiquitus in parte potiori haeredium familiae Palástianae,29 iam autem possidentur a familiis Bezerédy,30 Barcza, etTanczos.31 13°Niczk, antiqua familiae Niczki de eadem, cum castello ibidem situato haereditas. 14° Lak, et Csanyik, vetustae familiae Kisfaludi haereditas, pluribus castellis nobile. Alia vero loca in meditullio32 processus huius ad fluvios Répcze, Gyöngyös, et Sorok adjacentia, sunt sequentia: [p. 324.] 15Tván-Egerszeg, praefati Adami Tallián, castello, et residentia instructum. 1 [Cane] p. 22. Keöszögh 2 sic! 3 [Canc] 1. c. promonthorium 4 hic spatium a copista relictum, sed haud quidquam hic desiderari ex observationibus constat, cf. [Canc] 1. c. 5 [Canc] 1. c. Szőlős 6 corr. ex Megjehida sec. [Canc] 1. c. 7 add. sec. [Canc] 1. c. 8 corr. ex pagi... sec. [Canc] 1. c. 9 [Canc] 1. c. Sáár 10 [Canc] 1. c. Sömjén 11 Csénnye, Sótón corr. ex Csenyes .......sec. [Canc] 1. c. 12 [Canc] 1. c. Nyögér 13 [Canc] 1. c. Molnári 14 corr. ex Bilosaj sec. [Canc] 1. c. 15 [Canc] 1. c. Rába Kovácsi 16 [Canc] 1. c. Bakacs 17 [Canc] 1. c. Rábo Bogyoszlo 18 corr. ex A/só-Patay sec. [Canc] p. 23. 19 [Canc] 1. c. Eszterházy 20 corr. ex Fölsö-Patay sec. [Canc] 1. c. 21 corr. ex familia sec. [Canc] 1. c.; malim familiarum 22 [Canc] 1. c. Terestyén fa 23 [Canc] 1. c. Jáákfa 24 [Canc] 1. c. Talián 25 Szent Ivánfa [Canc] 1. c. Sz. Ivanfa 26 [Canc] 1. c. Alsó 27 [Canc] 1. c. Palásti 28 Uraj Újfalu [Canc] 1. c. Uraj Uyfalu 29 [Canc] 1. c. Palastianae 30 [Canc] 1. c. Bezeredy 31 [Canc] 1. c. Tánczos 32 corr. ex meditulio 1 Pagi a copista manuseripti Beliani sunt numerati, et hic, et alibi. Cf. [Canc] ubi frustra istos numeros quaesiveris.