Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 361 in spem patriae, unus omnium, praeclare imbueretur. Haerediorum praeterea, quae a patre Ioanne Canisay acceperat, quaeque palatinus maritus, insigni ubique accessione, locupletaverat, ultra feminae ingenium fuit studiosa. Huc Canisae, gentilitiae Canisaiorum arcis, qui ex Giissingensibus, uti dictum est, Comitibus fuere propagati, tempestiva cum Bors-monostorano coenobio, permutatio, Maximiliano Caesare procurante, referri meretur. Meminit eius Istvánffyus:c ) Caesar, priusquam ex castris abiret, ut erupturis ex Szigetho1 II hostibus, obicem opponeret, utili consilio, necessarioque, Franciscum Tahium, virum militiae clarum, et industrium, Canisam, cum mille equitibus, ac totidem peditibus dimisit: cumque arx ea, Ursulae Canisiae,2 Nadasdii Palatini viduae iuris esset, permutatione cum illa facta, traditoque ei3 Borsmonostoro4 coenobio,5 illam munire imprimis, eiusque praesidiariis, defensioni Pannoniae, simul et Illyrici intentos fore iussit. Tunc ergo, impube- re adhuc filio Francisco, Ursula, magno patriae commodo, [p. 211.] possessione Canisae decessit, atque locum dedit castro illic communiendo, quod varia usum fortuna retundit subinde hostem, sed succubuit etiam Turearum impressionibus, dum anno demum MDCCIL, ingruente formidolosissimo Gallo-Hispanico bello, praesidio nudatum, solo aequaretur, posteaquam annis centum, et triginta sex perstitisset. Sed ad permutationem, quam nunc meminimus, quod adtinet, temporanea fuit, Coenobii Borsmonostor, oppignoratio: quippe quod anno, qui sequutus est, MDLXVII. tradita Cseitensi, apud Nitrienses arce, cum ditione universa, Ursulae et filio Francisco /., perenni, quod dicimus,6 iure, sublata est penitus. Rei totius, quemadmodum fuerit administrata, historiam, quia in Comitatu Nitriensif ex vero dedimus, non est, ut isthic recolamus. §• L. Adolescentiam omnem,7 domi suae latuit Franciscus, atque non minus litterarum, quam [p. 212.] belli studiis innutritus, documenta sui dedit patris folim et sago, et toga futurus essetf [...]8 Illud in admirationem raptat me, toto eo tempore, quo rerum potiebatur Maximilianus, neque in annalibus,9 neque in decretis Regni Hungáriáé mentionem Francisci Nadasdii occurrere, quod alii aliter interpretantur. Credunt enim, non plano nulli, austera usum matre, domi delituisse, sed aiunt etiam multi, nequivisse eum sub Maximiliano, in publicum prorepere; quippe quod, ex offensa palatini parentis, alienatum habuerit, principem eum, cetera mitissimum, quod utrumque tamen in medio relinquimus. De eo constat, simul Rudolphus ad clavum reipublicae sedere coepit, et bello clarescere, et innotescere, per comitia occepisse10 Franciscum. (Adolescens Franciscus domi latet:) (cuius rei causae:) c ' Libro XXIII. extremo' ad annum mdlxvi. qui Szigetho fuit exitialis. f'Tomo Operis nostri iv. Comit. Nitrien. Parte Speciali, Membr. iv. Sectione i. Numero n. §. V. sequ. p. 472. sequ." 1 Istvánffy 1622. p. 494. Sigbeto 2 corr. ex Canisae sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 add. a nobis sec. Istvánffy 1622.1. c. 4 Istvánffy 1622.1. c. Borsmonostrano 5 Istvánffy 1622. 1. c. caenobio 6 malim diximus 7 sic! 8 hic aliquid desiderari suspicamur 9 corr. ex analibus 10 corr. ex accepisse I Vide Istvánffy 1622. p. 494. II Vide Bél I735-I749(?) IV. pp. 4J2-474. (atque studiose haeredia patris maritique adservat.) (arcem Canisae cum coenobio Borsmonosto- rano permutat.)