Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 351 §. XLII. Cum postea mitioribus partim artibus, partim bello, si ita usus ferret, aperto, ad Transylvaniam, et simul Regni Hungáriáé insignia recuperanda, animum curasque adie- cisset Ferdinandus, in expeditionem eam missum Nadasdium apud Istvánffium legimus.°é) Baptistae Castaldo, Germanis suis diffisus, eius belli summam adtribuerat Ferdinandus. Adiunxerat ei, uti habet Historicus,' ex Pannoniis Andreám Bathorium, Thomam Nadasdium, et Stephanum Losonczium,1 virtutibus2 et rebus aeque fortiter, ac praeclare3 gestis non impares, sic tamen, ut summa omnium rerum ad Castaldum respiceret. Et fuit sane in hac expeditione praeclara Nadasdii opera. Pervenerat coadunatus ex Germanis, Hispanis,4 et Hungaris exercitus, ad radices montium Meszes, qui altis iugis, dorsisque horrentibus, late praetenduntur provinciae: cum regina Isabella Ioannis vidua adventum eorum5 non satis tempestive praeviderat, contra ea Georgius Monachus, vaferrimus totius scenae structor, Albam luliam capit, Isabellam omnibus ar[p. 185.]tibus, nunc precibus, ac lachrymis, nunc incaminationibus ultramodum saevis, nunc iterum ostentatione pietatis Ferdinandi, et Caroli V.6 Caesaris potentiae,7 pollicitationibus8 denique variis, in suas consiliorum rationes allicit:9 ut et in Coronam Hungáriáé, cum ceteris insignibus, quae mortuo marito, quam sollicitissime adservarat, et in Transylvaniam Austriaco, iure plenissimo, per manus quasi tradendam, dubia animi tandem fcensus erit.f10 Huc deducta femina Georgius Castaldum, et collegas suos, de rebus ex animi sententia succedentibus, per celeres nuncios edocet, qui ne ferro candenti seu incus dees- set, seu malleus, cum reliquis ducibus Claudiopolim advolat. Isthuc regina atque Georgius comitia indixere. Adfuit, adducto filio, et Isabella; atque dextra, cum Castaldo, et legatis, amice iuncta, telam, cui exordia Monachus dederat, invita licet, pergit pertexere. Convenere e nobilitate, Saxonibus, et Siculis, qui id a suis in mandatis habebant: regina, et cum ea Georgius, Castaldus item, cum collegis. Tunc sacris in aede maiori rite concelebratis, ad summam aram in pacis conciliatae leges, audiente multitudine comitia[p. 186.]li, Castaldus, Báthory, et Nädasdy, pro Ferdinando, et filia eius Ioanna; regina pro se ac filio, denique Georgius, sacramentum dixere. Eo palam, et ab omnibus audito, tympana, tubaeque concrepuere.p,) In hunc modum non11 Transylvania tantum, sed regni quoque insignia ad Hungáriám rediere. In quo utroque procurando negotio, opera quidem Nadasdii, tamdiu superabit, dum et historia. o ) Libro XVI. p. 296, 50. U Reginae lacrymosam, et fatidicam ad Status et Ordines Transylvaniae adlocutionem lege apud Istvanffyum ibidem p. 298,10. (Expeditioni Castaldi interest Nádasdiusd (Georgius Monachus Isabellam ad Transylvaniam Ferdinando tradendam compellit:) (comitia Claudiopoli celebrantur, praesentibus Castaldo ducibusque reliquis.) 1 Istvánffy 1622. p. 296. Losoncium 2 Istvánffy 1622. 1. c. virtute 3 pro fortiter ac praeclare Istvánffy 1622. 1. c. praeclare fortiterque 4 corr. ex Hyspanis 5 corr. ex eo erat 6 corr. ex VI. 1 corr. ex potentia 8 corr. ex policitationibus 9 corr. ex pollicit 10 fortasse censuerit, aut incensa fuerit 11 add. a nobis Vide Istvánffy 1622. pp. 2)6-297.