Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
348 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (Matrimonium Thomae:,) (ad partes Ferdinandi accessit:) (Illyrici banus cum Petro Keglevics creatur:) (sub tempore inaugurationis Tureae Dubi- czam occupant:) filia unica, et petita a Ioanne1 ad conficiendas nuptias1 proficiscendi facultate, domum rediit, nec postea Ioannis3 partibus, quas Turearum adminiculis sustentatas oderat, unquam amplius adhaerere voluit. Brevem profecto, sed spectabilem fabulam, in aula Ioannis lusit Nadasdius. Nam cum anno MDXXIX. in partes eius, fatis urgentibus, reiectus fuisset, anno denique MDXXXIV. volentibus fatis, ac quasi postliminio Ferdinandi fidem sequutus est. §. XL. Et matrimonium quidem, quod auspicato cum unica Ladislai Kanisaii haerede iniit Nádasdius, res, fortunasque eius mirifice confirmavit, locupletavitque; accessio autem ad partes Ferdinandi maximopere grata fu[p. 177.]it principi: tum quod a viro aemulum suum desertum vidit, et manu forti, et consilio4 pleno; tum quod inde ab Hungarici regni exordiis, Thomae erga se fidem, ac dexteritatem, non uno documento cognitam habuit. Quapropter imminebat rex optimus occasioni, si qua se daret, qua augustali virum benignitate confovere posset, et dignitatum accessione, spectabilem facere. Vix triennium a reditu eius abierat, cum se Illyrici praefectura Franciscus Batthyani abdicaret. Ita vero res provinciarum ad eum magistratum adtinentium comparatae tunc erant, ut nequiverint sine gubernatore, rebus, ob Turearum, et Zapolitanorum irrequietem, passim fluctuantibus, dubiis eventibus permitti. Proinde in eo comitio, quod anno MDXXXVIII. ineun- te Crisii concelebratum est, instauravere eum magistratum status, ac ordines, ex voluntate principis, ad eum modum, ut Petrum Keglevics, iuxta et Thomam Nadasdiumg) unanimi consensu sublegerent, viros5 inquit Ratkay11-* et nobilitate generis, et mentorum claritudine, et opum abundantia celebres. Eius praefecturae initia dura admodum Nadasdio, sed postea etiam auspicata exstitere. Praeterquam [p. 178.] enim, quod collega suus Keglevicsius, belli laboribus morbisque fractus, manum clavo reipublicae admovere, multo minus expeditionibus bellicis interessé, nequiverit, ea hostes atrocitate fuerunt, ut cum Bani patrio ritu inaugurarentur, eaque pompa nobilitatem Illyrici detineri, cognitum haberent, Dubiczam, quae prioris Auranae6 Rhodiorum erat, nunc vero a Nicolao, et Ioanne Zrinianis abtinebatur, acri obsidione cinxerunt, quodque modico eam teneri praesidio, intelligerent, non ante ab oppugnatione destiterunt, quam arcem suam facerent. Tunc Keglevicsius, et Nadasdius de periculo edocti, profligata omni mora, bellum adparant, milites provinciales sub signa cogunt, praesidiarios hinc atque illinc in castra recipiunt Sisciae, Rastovicziae, ceterisque, quae superabant7 adhuc, arcibus ipsique Zagrabiae, quae proxime aberat a periculo, de milite, deque commeatu,8 et instrumento bellico sollicite provident. Tantus enim ex Dubiczae captae fama per Croatiam pavor, ac trepidatio invaluerat, ut qui Jaszenociae, et Soboccii in praesidio fuere, animis fracti, vacuefactis arcibus, qua quemque metus agebat, inglorii diffugerunt, atque subiectis clanculariis9 ignibus, gj) ISTVANFFIUS Lib. XIII. p. 2l8, 6. h ^ Libro ív. p. 132. 1 Istvánffy 1622.1. c. Iohanne 2 pro conficiendas nuptias Istvánffy 1622.1. c. nuptias conficiendas 3 Istvánffy 1622.1. c. Iohannis 4 malim consilii 5 Rátkay 1652. p. 132. viri 6 corr. ex Aurane sec. Istvánffy 1622. p. 218. Vide etiam notam i. in p. sequ. 7 corr. ex sperabant sec. Istvánffy 1622. 1. c. quae adhuc supererant arces; vide etiam notam i. in p. sequ. 8 corr. ex comeatu 9 corr. ex clancularis