Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 321 coenosum,1 et impeditum, iter remensi sunt, ut plurimi eorum partim paludibus immersi, partim glandibus, et falconum pilis icti,2 foede7’ interirent; et qui supererant, saucii, et male habiti, nullo facto operaeA pretio,5 domum reverterentur: nostri vero collaudato Batthyanioh opus institutum commode perficerent, praesidioque imposito, munirent: mansitque locus apud nostros, per multos post annos donec amissa Canisaiana7 arce, omnis ea ultra Murám ditio8 hostium armis occuparetur. Haec trepida ea occasione prudentiusne, an fortius? a Balthasare gesta, e re visum fuit recoluisse. §.XXIV. Neque ignobilior ea victoria fuit, quam iisdem hisce trium viris, benigniora aperto [p. 109.] parandam Marte fata obtulerunt.' Passim feliciter a nostris cis Danubium,9 et ultra Tibiscum pugnatum anni MDLXXX. aestate adversus Tureas fuit. Horum fortunam aemulaturi confiniorum Illyrici custodes, Batthyanius nimirum, Zrinius, et Nadasdius, adseito, in expeditionis societatem G/obiczerio,10 Capronczae praefecto, exercitum selec- tissimum, coegere. Apud Caproncziam is convenerat, ut suscepta hinc profectione,11 oram Poseganam, quae Savo, Dravoquen intersita est, et tunc a Tureis promiscue incolebatur, congestis iam in horrea frugibus, igni, ferroque evastarent. Fit ergo ad diem XXVII. Septembris sub noctem profectionis initium. Et eo quidem die, lentis passibus, quod delecta peditum manus, una proficisceretur, ad Comarniczam amnem, perventum, ibique pernoctatum est. Postea luce, ultra Gorbonocum, dirutum iam ante Castellum, via militari progressae copiae,13 quae duobus millibus, ac quingentis, expertis bello viris censebantur, corpora hic curare, seque adversus omnes belli casus, obfirmari iussae, stativa tantisper posuere. Tunc vero militum Batthyanianorum quidam, ad hauriendam, ex fonticulo haud procul scatente frigidam, incautius ex castris progressus, a Tureis, haud sine colluctatione, intercipitur. Forte fortuna enim accide[p. llO.jrat, ut Scanderbegus quoque Posegae praefectus, Ulaminisu illius Persae, multis in Christianos maleficiis nobilitati, filius, eodem instituto, ut tractum ulteriore Dravi ripa a Caproncza ad Varasdinum usque procurrentem, hostiliter depopularetur, cum duobus, tribusve suorum millibus, non procul ab eo loco, ubi nostri metati fuerant, castra poneret, ac militem corpora itidem curare mandaret. Is ergo cum ex Hungaro Batthyanii illo milite per interpretem haud procul inde copias nostras abesse condidicisset, trepidare primum animo, dein praesagire cladem, atque duos adolescentes filios, cum ultima voluntatis significatione, quasi qui nunquam domum rediturus esset, ad uxorem remittere. Legato dein suo Calendero, et huius fratre Dervisio, ceterisque turmarum praefectis, ut stratis equis, structaque pro re nata acie, signum pugnae darent, serio mandat: ipse praegrandi corporis, atque inusitata inprimis abdominis mole gravatus, in equum, a servis attollitur. Nihilo segniores (Batthyanius collegaeque in oram Poseganam expeditionem decernunt:) (In copias Scanderbegi Posegae praefecti incidunt:) 1 Istvánffy 1622. 1. c. caenosum 2 corr. ex uti sec. Istvánffy 1622. 1. c. 3 Istvánffy 1622. 1. c.faede 4 corr. ex opere sec. Istvánffy 1622.1. c. 5 Istvánffy 1622.1. c. precio 6 Istvánffy 1622.1. c. Battianio 1 Istvánffy 1622. 1. c. Canisiana 8 Istvánffy 1622. 1. c. dicio 9 cis Danubium corr. ex Cis-Danubium 10 corr. ex Globiezerio 11 corr. ex profetione 12 corr. ex Dravque 13 progressae copiae corr. ex progressi copiosae, cf. infra iussae 14 corr. ex Ulmannus (!) sec. Istvánffy 1622. p. 556. ' Haec, quae sequuntur, aeque ex Istvánjpo Belius mutuatus est, verbis eius suo more hic illuc commutatis exornatisque. Vide Istvánffy 1622. pp. 555-557.