Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

quam pro ducis providentia, exsequi1 parat, oppido cognomine, ultro se dedente, ar­cis situm incautius speculatus glande a peritissimo iaculatorum petitus, inter femur, atque umbilicum traiicitur, inque castra redux, [p. 95.] ducibus in officio Ioannis habi­ta ad persuadendum oratione, spiritum exhalat. Quod ubi per castra passim percrebu- it, exercitus omnis dilapsus est, Batthyanius vero, nec attentato bello Illyricum in par­tibus Ferdinandi, sive fato, sive prudenti usus consilio conservavit. Ad notavit felicem eum eventum Istvanffius:u‘) Postero die inquit Batthyanius2 intellecto Frangepani interi­tu Dravum iterum remensus, quum3 eius* morte copias omnes in vestigio dilapsas, obsidionem solutam, pacata praeter spem omnia reperisset? prospero successu rerumb laetus, Crisium op­pidum, antiquitus ad conventus celebrandos designatum, comitia7 indixit. Ad quae frequentes Proceres cum convenissent, ab eo, partim spe praemiorum, et pollicitationibus persuasi, par­tim minis, et extremorum quorumvis8 denunciatione territi, adnitente9 etiam omnibus vi­ribus Pekrio,10 suffragiis omnium concurrentibus, in partes Ferdinandi concessere, Ioanne11 Banffio, et Simone Episcopo Zagrabiensi12 exceptis, qui singulari pertinacia, omnibus con­temptis periculis, ab Ioanneu quamquam exule, et inope avelli nullo modo potuere. Ita tunc, de principe Austriaco, meritus fuit Batthyanius. [p. 96.] §.XX. MEMBRUM II. POLITICUM 315 Discussa ad eum modum procella, pacata in Illyrico tantisper fuere omnia; dum reduce e Polonia, et Solymannumu in campis Mohacsiensibus consalutante Ioanne, novarum re­rum studiis lacerari provinciae eaedem coeperunt. Obsidebatur''-* nempe ab his, qui seu veteri errore, seu instaurata factione sequaces Zapolii fuere, Mons Graecus; iterumque ut Simoni Erdödio, episcopo aegre facerent Ferdinandei duces, arx Zagrabiensis: sed uti pri­orem illam Labacensis Episcopi Rauberi auxiliares copiae, tempestive adventantes; ita Zagrabiensem hanc Solymanni, ad obsidendam Viennam profectio, irritam fecere.15 Quid interea16 Batthyanius his circumsessus periculis egerit, aut quo se in perfugio continuerit, silent annales. Quod sagaciter observat Rattkayus,x-) scriptor Illyricus, quin immo di­cam scribit utrique, et Carloviczio, et Batthyanio provinciarum praesidibus: quod Bosnae, et Croatiae posthabitis periculis, maluerint intestinis dissidiis, cum ducibus partium ad­versarum dimicare, quam17 patriae egregium procurare, quod non18 iam disputamus. u'* Libro ix. p. 146, 32. v-* Istvanffius Lib. X. p. 154.19 sequ.1 x* Libro in. p. 128. 1 corr. ex exequi 2 Istvánffy 1622. p. 146. Battianius 3 corr. ex cum sec. Istvánffy 1622.1. c. 4 Ist- vánffy 1622. 1. c. illius 5 Istvánffy 1622. 1. c. reperiisset 6 pro successu rerum Istvánffy 1622. 1. c. rerum successu 7 Istvánffy 1622. 1. c. comicia 8 Istvánffy 1622.1. c. quorumque 9 Istvánffy 1622. 1. c. annitente 10 Istvánffy 1622. 1. c. Pecrio 11 Istvánffy 1622. 1. c. Iohanne 12 Istvánffy 1622. 1. c. Zagrabiense 13 Istvánffy 1622.1. c. Iohanne 14 corr. ex Solymanno 15 corr. ex facere 16 corr. ex interrea 17 corr. ex qua 18 corr. ex nos 19 corr. ex 144. sec. Istvánffy 1622. Vide Istvánffy 1622.pp. 154-156. (Iterum laceratur Illyricum a sequacibus Zapolii:,)

Next

/
Oldalképek
Tartalom