Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

306 COMITATUS CASTRIFERREI PARS I. GENERALIS (filius Lauren­tius patris ingenium aemulatur.) eumque in spem Regni accendere,m ) dum res in apertum bellum erumperet.'1'* Sed ea fuit Matthiaex providentia, ut non ante cessaverit Nicolaum, qua precibus, qua promissis longe omnium amplissimis, sollicitare, quam eum partibus suis penitus innecteret, [p. 77] Matthias2 ait Bonfinius0'* 3 ab ineunte iuventute4 callidum, ac versutum? ingenium sortitus,6 Nicolai ambitionem,1 promissa Bosnensis* Regni Corona, explevit. Hoc ergo bene­ficio devinctus Ujlakius, fidelem postea Corvino operam, cum in Sacro Diademate a Friderico recuperando,p'* tum in coercendo Casimiriano tumultu^* navavit. Ergo in oculis eum Matthias9 ferebat, adeo sane, ut cum aegrum, officii causa adivisset,10 pedum digi­tos interfricuisse11 a Bonfinio1'* 12 perhibetur. Patris Nicolai ingenium praeclare aemu­latus filius Laurentius, et ipse optimatum, qui in Comitatu Castriferrei late dominaban­tur, facile princeps, charus semper, et acceptus Matthiaeu extitit. Prima eius, quae apud Bonfinium14 exstat mentio, honorificentissima est. Dux Laurentius, inquit,1 Nicolai Bosnae regisfilius, cum expeditissimo equitatu regem (in bellum Bohemicum)15 sequitur, tyro audacissimus, in aula semper altus, et MatthiaeXb carus?1 aeque ac filius. Nempe innutritum, suarum partium studiis, voluit Corvinus, ne olim, vastissimarum patris opum haeres ex asse18 futurus, frena morderet, quae quidem consilii rationes, ex voto cessisse Mathiae, tempus condocuit. Acerrimi enim animi cum fuerit adolescens, adsuevit tamen regiis officiis, quae domi, ac militiae, quum haud simulate faciebat, animum sibi regis unus [p. 78.] omnium maxime, non tam devinxit, quam adseruit. Dabo, indolis Laurentii speci­men, quod is cum laude edidit, in Silesiaca expeditione illa, ut colligi inde possit, quor­sum vergeret luxuriantis adolescentis animus. Ita vero Bonfinius,19 cum Poloniae, Bohemiaeque regum, epulum, quod Mathias dederat instructissimum, describit, de no­stro: Hic illud Laurentii ducis Nicolai Bosnensis20 regisfilii, magnanimum facinus rite, com­memorant. Is cum adhuc foret adolescens, et in regali convivio, praeter aetatem, architricli­nus,21 paterno cultus baltheo22 incedebat,23 tot gemmis, et lapidibus onerato, ut sexaginta au­reum numuum millibus24 censeretur. Addecebat cultum generosa indoles, nobilitas, imperiosus quoque animus, cum magnitudine ac venustate coniunctus. Cum ferculorum pompam mira ce­leritate studioque instrueret, ac elatus, ut moris est, incederet, hinc obortum inique cuidam2S e m'* Inibi p. 514, 8. "'* Libro x. p. 520, 51. sequ. ° * Loco eodem p. 522, 30. p* Idem p. 532,26 36. q'* Decade iv. Libro 111. p. 566,27 18. r* Decade iv. Libro vii. p. 630,28 41. 1 corr. ex Mathiae 2 corr. ex Mathias 3 corr. ex Bonfinius 4 Bonfini 1581.1. c. aetate 5 pro ac versutum Bonfini 1581.1. c. versutumque 6 verba habendam... censuit a Belio om, vide Bonfini 1581.1. c. 7 Bonfini 1581.1. c. ambitum 8 Bonfini 1581.1. c. Bossoniensis 9 corr. ex Mathias 10 corr. ex iuvisset; apud Bonfinium (Bonfinius 1581. p. 630., quem et Belius citat) visitasset 11 sic et apud Bonfinium; quod verbum certe hapax legomenon videtur 12 corr. ex Bonfifinio 13 corr. ex Mathiae 14 corr. ex Bonfinium 1S add. a Belio, cf. Bonfini 1581.1. c. 16 corr. ex Mathiae 17 Bonfini 1581.1. c. charus 18 corr. ex exasse 19 corr. ex Bonfinius 20 Bonfini 1581. p. 577. Bossonensis 21 corr. ex architrielinus 22 Bonfini 1581.1. c. balteo 23 corr. ex incendebat sec. Bonfini 1581.1. c. 24 Bonfini 1581.1. c. milibus 25 corr. ex cuidem sec. Bonfini 1581.1. c. 26 corr. ex J22. sec. Bonfini 1581. 27 corr. ex556. sec. Bonfini 1581. 28 corr. ex 650. sec. Bonfini 1581. Vide Bonfini 1581. p. 570.

Next

/
Oldalképek
Tartalom