Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Vas vármegye

MEMBRUM II. POLITICUM 291 §- VIII. [p. 48.] Hic vero locus est, ut cum cura dispiciamus, quomodo Comites Güssingenses, in Arcis Németh-Ujvár possessionem venerint. Demetrium, qui coenobio huiati insidiaba­tur, cum recens adhuc esset Monasterii S. Martini possessio, haud sine ratione, gentis istius fuisse hominem existimarim: quippe quae sub eiusdem seculi exordia, Comitum de Levanta, et Sponheym nominibus Hungáriáé se penitus insinuavit, atque praedia, oppida, arcesque indepta est opima, validaque. Pronum ergo fuerit opinari, ussisse1 eos, quod cum tota hac ora, late iam dominarentur,2 montem Güssen validissimo arci oppor­tunum futurum, a monachis, ultra modum coenobii praemunitum teneri. Ergo, futi erant3 tempora,f dandam esse operam statuerunt, ut quavis demum arte suum facerent monasterium. Verum providentia abbatis S. Montis Pannoniae, cui Similis nomen fuit, ab iniquissima illa spe deiecti, cum nequirent aliter litare cupiditati, reges credo sollici­tavisse, ne locum eum cum natura munitissimum, tum si cultus, atque ars accederet, va­lidissimo etiam hostium exercitui, in ipsis Regni finibus, expavescendum, viris imbelli­bus, diutius permitterent possidendum. Et valuisse reor eas suggestiones, ad inescandum Regis Andreae animum; tunc praecipue, dum crebrae ei, cum Styriacis, Austriacisque dimicationes intercesserunt, quid vero tunc erat proclivius, quam ut comites, Güssinges postea dictos, deportatis [p. 49.] aliorsum monachis, castellanatus munere, quod in nova hac arce strenuissimi homines obirent, donaverit Andreas: quippe, quorum virtutem bellicam, atque in adflictandis vicinis miram solertiam, iam tum spectatam habuit, cum male sibi cum Emerico fratre conveniret. Haec partim ex eius tempestatis indole, par­tim ex hominum, quales tunc erant, ingenio ultra verisimilitudinem conficimus. Atque sub idem tempus, Németh-Ujvar, adpellari coepisse Güssingam, non est cur ambigemus. Nam coenobium quidem, tum esse desiit, quando aliorsum demigrare coacti viri sacri, vacuefecerunt4 molem universam. Itaque pro monasterio, Ujvárum, hoc est Arcem no­vam, consulto vocaverunt5 Hungari: quod munitissimum limitis huius propugnaculum, isthic excitare constituerant. Németh-Ujvarum autem, id est Nérne tum seu Germanorum arcem novam ideo dixisse censendi sunt, quod ad propulsandos eius gentis hostiles in­cursus, praecipue destinatam voluerunt. Certe Belae, quod recitavimus, diploma, ist- hoc iam nomine fuisse vocitatum, fidem fecerit coniectationi. Postea pronior in dies se occasio dabat, qua Német-Ujvarum sibi potuerunt adserere comites. Nam quod cladis illa memoria, quam Andreas, Belae pater, in Styris ediderat, quodque bellum sibi illatum mascule, et cum ingenti Austriae vastitate propulsarat, eoque adduxerat ducem, uti ma­gna vi auri, pacem mercari, fecit coactus; altius in animo Friderici Bambergensisb rese­derat: Belam ille nuper surrogatum patri bello ulciscendum statuerat. Ergo fiunt et in Hungária novi delectus, et antequam adesset, vecors, prae vindictae cupidi[p. 50.]tate, Fridericus magna parte Austriae, quam festinato pervaserant Hungari, ad militare tri­butum pendendum adacta, ingenti aere mulctaverunt. Erat res ea maxime opportuna, ut fidem operamque Güssingenses adfirmarent regi, atque gratiae significationes illas, 1 corr. ex usisse; cf. Notitiam Com. Iauriensis (EFK Hist. I. aa. p. 448.) urebat haec arcis possessio Demetrium quendam huius orae comitem ubi de eodem coenobio et Demetrio supra memorato agitur 2 corr. ex minarentur; vide infra in p. 306. qui in Comitatu Castriferrei late dominabantur 3 uti erant corr. ex orierant 4 corr. ex vacue fecerunt 5 corr. ex vacaverunt 6 corr. ex Bumbergensis (Quomodo Co­mites Güssin­genses, in arcis Németh-Ujvár possessionem venerint?)

Next

/
Oldalképek
Tartalom