Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Vas vármegye
MEMBRUM II. POLITICUM 279 non magis prompti, quam fortes. Atque erat profecto, cur id facerent reges Hungáriáé, ac Bela quidem IV. cum primis, cui cum Austriae duce [p. 29.] Friderico, et hoc ab Hungaris caeso, cum Ottocaro, pertinacia cruentaque bellaa,) intercessere. Ea tempestate, Comites Güssingienses, uti ab Austriacis scriptoribus adpellantur, caput viresque, uni omnium maxime extulere: iam tum forte in arma provocati, cum Andreas II. semel ite- rumque Styriam, Austriamque, infestis signis invaderet. Sed inquirendum accuratius in gentis exordia est: imprimis, quod vix ulla eius mentio, in scriptoribus Hungaricis occurrat. Proinde exteros adeamus necesse est, et1 ab his, cum priscae huic familiae, tum provinciae nostrae, lucem feneremur. Atque is quidem fuerit Wolffgangus Lazius, qui eam nobis, liberali manu, adfundet. Insignis eius locus est, quemque prorsus huc attinere existimamus, quod plurium ex eo familiarum Hungaricarum origines patescunt. Ita vero ille:b) Comites de Lavant, Sponhaym, Güssingen, et Martersdorff,2 in finibus Austriae, Hungáriáé, et Styriae, late patentem ditionem tenebant: ubi et Güssingen Castrum, arcemque3 Pforthensteync) 4 construxerunt, aliaque in vicinia S/anyng,5 et Pernsteyn,b et Kobalsdoff oppida habuere. Günsium obsidione Turcica8 nobile, Rechnitz,9 Martersdofffi et Antaufi a quibus locis quoque cognomina hi Comites traxere: et in diplomatibus passim Comites nominantur, non solum a Güssingen, verum etiam a Martersdofffi Slaunigfi et Antaufi et Rechnitz.15 Genealogiam postea Comitum eorundem, [p. 30.] filo16 tamen intercepto, pertexit: quam adscripsisse, multae fuerit utilitatis, eo quod in ultimo eius stirpis, loanne de Canisafi et qui unicam huius filiam in matrimonio habuit, Ihoma Nddasdy, palatino Hungáriáé, desinit. Haec vero sunt, eorum, quos meminit, nomina, actus, matrimonia, atque posteri: *•)“ Legesis, compendio exhibita in Historia Ducum Styriae, in Friderico Bellicoso, et Ottocaro ii.1,1 b * De Gentium aliquot Migrationibus Libro vi. p. i88.17 sequ.lv c2> Lege Phorchenstein, sicuti infra. Hodie Forchenstein, Hungaris Frakno in agro Semproniensi, ditionis Principum Eszterházy. Sed Güssingam arcem non omnino condiderunt; sed validiorem fecerunt, capacioremque. Istvánffius Ladislaum adpellat, loco, quem infra indicabimusf 1 malim ut 2 corr. ex Marterdorffsec. Lazius i6oo. p. i88., ubi Martersdorflcgitur 3 corr. ex arcem sec. Lazius 1600.1. c. 4 Lazius 1600.1. c. Pfartenstayn 5 corr. ex Slanyny sec. Lazius 1600.1. c. 6 Lazius 1600.1. c. Pernstayn 7 Lazius 1600. 1. c. Kobolsdorf 8 Lazius 1600.1. c. Thurcica 9 Lazius 1600.1. c. Rechnicz 10 corr. ex Matersdorff sec. Lazius i6oo. 1. c., ubi Martersdorf legitur 11 111 Lazius 1600. 1. c. Antauu 12 Lazius 1600.1. c. Martersdorf 13 corr. ex S/any sec. Lazius 1600.1. c. 14 Lazius 1600.1. c. Antauu 15 Lazius 1600.1. c. Rechnicz 16 corr. er.filio 17 corr. ex ii8. sec. Lazius 1600. 1 Haec nota marginalis a nobis addita, sicut abhinc singulae aliae uncis () inclusae in Parte Generali, in quibus componendis certe stylum Belii “marginalem' imitari conabamur, verbis saepe e textu mutuatis. Vide etiam notam nostram i. in p. 270. " Sic! abhinc enim quasi redintegratur ordo notarum. 111 Vide Schez 1728.p. 62-121. lv Vide Lazius 1600. p. /88. Certe, confudit loco citato Lazius familiam Kőszegi („Güssingensis") cum familia Nagymartom (Fraknói) et Kanizsai, sicut etiam Iván Nagy admonuit. Vide Nagy 1857-1865. VI. 6J-64. Vide etiam indicem nostrum, ad nomina. v Vide infra notam k.). (Comites Giis- singenses:)'