Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
222 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS 6. ) Sziklás, mediocris vicus, idemque positionis inaequalis, foecundo tamen rure, et frumenti ferace. 7. ) Szent Miklós ad Laitam, fluvium, Neüdorff adpellant Germani. Ager Austriacae indolis est, ex vicinitatis habitu, neque tamen ideo sterilis. 8. ) Petsching, Hungaris Pecsenyéd, monte, a Szent-Miklós, diremtus, cuius radices, in orientem prospiciunt. Locus, colonorum frequens, et vaste porrectus. Solum, viti minus idoneum est. quod ex austero fructu colligas; qui, quod praestantia non proficit, multitudine id compensat. Mensura vini vendibilis nusquam amplior, forte nec pretio vilior. 9. ) Torma-Falu, Germanis Krensdorff, a raphani forte copia, nomen accepit. Haud procul a Petschenyéd consedit, loco plano, et amoenitatis praecipuae, atque sementi, cuiusuis generis, amico. 10. ) Zilingthal, prope ad Laitam accedit, ubere commodoque situ. Est in pignore posterorum lacobi Mesko, haeredium autem principis Eszterházy. 11. ) Hierm, Germanica colonia, vite carens, sed, quae contra ea, frumento omnis generis, laetatur. 12) Antau, paris est conditionis, trans Volcam rivum, quo irrigatur. 13. ) Stödra, et 14. ) Zemmendorff, exiles vici, frumenti tamen proventu, haud infelices, [p. 145.] 15. ) Borbolya, Germanice Walbersdorff, melioris est soli, quippe vini, et frumenti, feracis. 16. ) Nagy-Mdrton, seu Matersdorff, colitur a Germanis, viti et segeti, cum cura, operantibus. [p. 144a]‘ 17. ) Frauen-Had, infra Nagy-Marton, haud importune positus, adeoque, a cognomine vico alio, qui in ditione Lansérensi, occurret, omnino discriminandus. Sortitus est nomen, a templo, quod Divae Matri, consecravere primi, quicunque fuerunt, conditores. Ergo, instituuntur huc sacrae peregrinationes, ex voto susceptae; cum diebus aliis B. V. Mariae festis, tum in primis, altero Pentecostes die. Solemnes tunc, totaque hac ora, celebres choreae, isthic agi consueverunt, quas vulgus Hosszú-Tántz, seu Langer-Tantz adpellat. Origo festivae huius consuetudinis tacenda non est. Ferunt accolae priscis temporibus de dividundis ditionum finibus, inter fratres germanos, qui ea tempestate late per provinciam dominabantur, coortam litem, armis, ex saeculi more decidendam, litigantibus placuisse. Itaque die praestituto, cum fratrum uterque, suorum caterva stipatus, in apertos campos, praelium inituri descendissent, iamque instructa utrinque acie, signum pugnae miles operiretur, arbitri, quos secum habebant, ut fraterno sanguini parceretur, litem, amicis iurgiis tentandam denuo suadent. Nec eventu caruit consilium. Praeter 1 1 Post paginam 144. folium est insertum (pp. i44a-b), ubi descriptio vici Frauen-Had, ac sollemnitas ibi antiquitus celebrata legitur. Quem vicum cum in prioribus exemplaribus et in hac copia cum vico alio in ditione Lánsériensi sito auctor confusisset — cui vico nomen Frauhad illi plane simile est —, illam sollemnitatem apud vicum istum, in paginis 147-149. tradidit; vitio autem suo animadverso - intellegit enim Frauen-had a Frauhad „omnino discriminandum', sollemnitatemque illam in Frauen-had celebrari -, e descriptione vici Frauhad ea, quae de illa „festiva consuetudine" in paginis 147—149. memorata erant, transductis lineis deleri iussit, ipsa narratione sollemnitatis in folium suprafatum 144., sub vicum Frauen-had translata. Cuius prima pars manu auctoris exarata est, cui autem eadem manus, qua descriptio arcis Frakno delineata erat, in scribendo successisse videtur.