Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

218 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS hodie Comitum Draskowitzi- orum est oppidum: Szent-Miklós quomodo positum sit? est aedibus, ad rusticandum factis: ditio principis Eszterházii: Oppida reliqua: Hucusque, de Novi hac Testamenti, editione Csepregiensi, a Thoma Nádasdio, inter sanguinolentissima bella, sollicite procurata. De oppido, istud monuisse superat; quod pareat inclutae Draskowitziorum genti, et agro circumfundatur, non frumentariae tan­tum; sed vineaticae simul rusticationi commodo.1 [p. 137.] §.VII. Szent Miklós. Szent Miklós, discedit a Sempronio, duobus in orientem aestivum, milliaribus, loco, hi­lari et foecundo, positum. Aedes habet, non eas ad pompam quidem factas, sed commo­das tamen agricolationi, cuius incolae, longe sunt studiosissimi. Vinum certe, quod colles huiates gignunt, non est postremae notae. Sed virorum nobilium aedes, quorum in oppi­do complures sedem fixere, agrestibus illis, multum anteeunt. Medio oppido, Ecclesia vi­situr, renovato opere, neque ineleganti, substructa, quae, quod S. Nicolao dicata est, toti oppido nomen impertivisse, creditur. Lingua oppidanis Hungarica, idemque et vestitus est. Ditio principis Eszterházy. Non longe Szerdahely hinc abest, sedes Beserediorum. §.VIII. Sunt et alia oppida, istis, quae recensuimus, haud deteriora. Szil, certe et Csorna, tan­to sunt aedium numero, ut vix ulli postponi queant. Illud principi Eszterházio; hoc simul Patribus Ordinis, ut vocant, Praemonstratensium, obnoxium est: principis tamen, pars potior. His adde Martersdorff ditionis itidem principis Eszterházy. Ager loci frumenti fe­rax est. Incolae Germani: oppidum sane, silentio haud praetereundum. Reliqua, regionis loca, vicorum nomine censentur, quae propterea, ex ditionum ordine, commemorabi­mus. Haec de Oppidis sufficiant, plura, si lubet, dent alii. [p. 138.] MEMBRUM IV. De Ditionibus, seu Dominiis, quae sunt in Comitatu Semproniensi PROOEMIUM Quod limitaneus Austriae, Comitatus Semproniensis est, pridem in plures dominationes, regum indulgentia, abiit, arcibus fere admensas. Consulto enim, prisci illi reges, ita re­gionis fines divisos esse voluerunt, ut tutos, ab incursibus vicinorum, praestarent. Certe, 1 commodo a nobis textui insertum, cf. paulo infra aedes habet, non eas ad pompam quidem factas, sed commodas tamen agricolationi (p. 137. in ms.)

Next

/
Oldalképek
Tartalom