Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
212 COMITATUS SOPRONIENSIS PARS SPECIALIS Rákos, seu Kroisbach, nominis ortus: ruris circumfusi, amplitudo: rudus Romanum: Marsiglii de eo observatio: venditur Semproniensibus, a Bethlenio: est in ditione episcopi Iauriensis: aedificia oppidanorum, victusque: §. IURákos, seu Kroisbach. Rákos, a cancris, nomen accepit, quos fluviolus, a Semproniensium finibus delapsus, alit: Sempronio enim conterminum est oppidum. Itaque, Germani etiam, Kroisbach vocant, modo loquendi vulgari, Krois, pro Krebs, substituentes; rectius Krebsbach dicendum esset. Peisoni et hoc vicinum adhaesit, quem ad orientem respicit, loco positum erectiore, sic- cioreque, quam ut lacus eluviones reformidet. Quae depressius sita sunt, ob alternos accessus recessusque aequoris, modo operiuntur undis, modo nudantur, ideoque foeni proventu, nimiopere variant. Cetera, cum oppido, altius se paullo erigunt, inter occidentem et meridiem, proiecta, et Semproniensi solo, maxime similia, vinique nobilioris feracia. Territorium, nulli facile oppido, maius: quippe quod, duorum ferme milliarium spatio, latera extendit, altero ad Sempronienses, et Klinbacenses altero, tertio ad Margaretham fere, pertingens. Undiquaque, agro frumentario, vineis, [p. 134.] nemoribus, arboribusque laetatur. In ea parte, quae in occidentem vergit, perpetuo umbrosi nemoris latere, usque ad vicum S. Margarethae vestigia adhuc adparent viae, a Romanis stratae, ex praescripto legis Semproniae, quae11-* iubebat, ut viae munirentur, sternerentur, lapidibus millia- ria discernentibus, notarentur, pontibus instruerentur. Totus enim iste tractus, quo ab agro Semproniensi, ad vicum Gschis, itur, sublimi mole, in aggeres coaequatus, viam ducit in terreno Rákosiensium, elegantissime stratam, quae tametsi passim iam, ob vetustatem perrupta est, tamen ostendit adhuc, Romanorum id olim fuisse opus. Observavit aggeres istos diligentissimus Marsiglius:“^ Primum, inquit, in hac classe (puta antiquitatum militarium mediterranearum)1 sibi vendicant, duae2 circumvallationes, quarum propinquior Sopronio, una hora, in ortum hibernum, ab hac urbe distat, inde ad alteram remotiorem usque sesqui horae spatio itineris3 interiecto. Utriusque figuram valde irregularem, rotundae aliquot areolae in circuitu interstinguunt, et via lapillis atque glarea elevata, penes eas transit. Alioquin, universus, cum oppido, ager, Semproniensium aliquando fuit, a Bethlenio emtus, A. MDCXIX. atque biennio post, legitimo possessori, redditus. Nunc, praesuli lauriensi paret, cuius, in oppido, sedem opportune satis exstructam, antea spectavimus. Templum, in editiore loco positum, eleganter factum est. Ceterum, aedes oppidi, muro instructae, et circumdatae, praestantem olim fuisse locum, condocent. Incolis, lingua Germanica; vestis Hun[p. 13Sl\gara, eaque caerulea; victus omnis, ex agro, qui eis, et vini, melioris notae, et frumenti, fertilissimus, obtigit. b ^ Caius Sempronius Gracchus Tribunus Plebis, Quinto Caecilio Metello Belearico, Tito Quinctio Consulibus a. U. C. dcxxx. Vid. Rosini Antiqu. Lib. vm. cap. xxxi.1 conf. Plutarchus, in Gracchis, et alii. c'^ Eodem Opere Danubiali, loco nunc citato, p. 43. Tab. xvm. Fig 1. cum icone aeri incisa. 1 Verba uncis inclusa add. a Belio 2 corn ex duo sec. Marsiglius 1726. II. p. 43. 3 add. sec. Marsiglius 1726.1. c. Vide Rosinus 1663 * p. 6yo.