Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)
Sopron vármegye
MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. CASTELLA RELIQUA 209 deinde, quilibet suis, ut provideret, laudatissimo heri exemplo invitabatur. Itaque, inertia nusquam magis damnata. Ager, frumento perquam commodus, numquam non cum magno foenore, [p. 129.] quod accepit, reddit. Vinum haud proficit, licet, quid solum hoc possit, saepe iterumque industria ostenderit. V. Nec praetereundum castellum est, quo Felső-Bük, inclaruit. Condidit hoc Stephanus Nagy, vir, Hungarici iuris scientia longe celeberrimus. Aedificii substructio, neque ingens est, neque modica, opere facta solido, atque eleganti. Addit praetorio decus, amoenus, idemque fertilis positus, et praeter omnis generis sementem, peponibus gignendis in primis commodus. Accedit ad loci decus, elegantis structurae domus, Alexandri Czompó, Vice-Comitis Semproniensis provinciae laudatissimi. VI. Succedit Castellum Dörffel, quod Baro de Schöller, recenti forma substruxit. Haud indigna hero sedes, et quae multis aliis praecellat, sive rationem situs habeas, sive aedificii. Proventus loci est agrestis et maxime frumentarius. Adhaesit ad radices montis cuiusdam. Alioquin, laeta terrae positio, fertilitate segetum commendatur; licet careat vineis. Censetur in haerediis arcis Leuka. [p. 130a]1 VII.2 Castella reliqua Longum foret castellorum omnium, situs atque substructionum opportunitates, designare. Brevi ea fasce complectemur; non quod famae singulorum dispendium velimus facere; sed quod parcius, eorum notitiam possessores nobiscum communicaverunt. Sunt vero: 1. Söjtör, quod et Új-Galantha vocant. Annis superioribus, insigni aedificio substrui coeptum, atque ita factum, ut accipiendo hero principi, in primis opportunum sit futurum. 2. Tábor, Samersdorff et Sigondorff, quod suis singula commoditatibus sint instructa, inde colligas, quia, pro principum Eszterhdzy, dignitate atque elegantia, instauratis subinde substructionibus, sunt exaedificata. 3. Peresznyeiense, Comitis Johannis Eszterhdzy, nuper, Comitatus Semproniensis administratoris. 4. Loós, sedes Comitum Viczay, commoditatis, quam habet, haud omnino spernendae. 5. Nagy-Saág, insignis, et ad commode habitandum facta moles, quam Christophorus Festetits, annis superioribus, eleganti non minus, quam solido opere, instruxit. 6. Udvard, secessus, ac propemodum sedes Zsennyeiorum, Perényiorum, aliorumque. 7. Mihályi, gentis Kisfaludianae haeredium, per plures eiusdem familiae ramos possessum.3 8. Egyed, est in potestate L. B. a Schilson. 1 corr. ex Schelleri 2 corr. ex VIII. 3 6. Udvard... possessum M 134' om. 1 Quae in p. ijo. leguntur; ex magna parte ab auctore sunt deleta, eorumque loco pagina nova ab eodem inserta est (p. ijoa). . Asri. circumjusi natura: Felső-Bük: eius conditor: moles: rus fertile: Dörffel, L. B. Scholleri1 opus: Positio elegans et frugi: Castella reliqua: