Notitia hungáriae novae historico geographica (Budapest, 2012)

Sopron vármegye

MEMB. II. DE ARCIBUS ET CASTELLIS. DE KIS-MARTON 179 §. III. Series illa aedificii, quae obiecta favonio est, primo sacellum exhibet, magnifico adpa- ratu, ara, suggestu, organo, atque throno principis, exornatum. Inde, conclave incipit, speculari pariete, ad stuporem nitidum. Labyrinthum crederes, tanto est errore per­plexum, ut facilem viam praebeat intrantibus, sed egressuros teneat continuo anfractu, et saepe revocatis porticibus, ancipites. Tacemus conclavia reliqua, multo et exquisito adparatu, splendidissima. In his fornaces sunt, ad formam eductae, omnis generis be­stiarum. Neque picturas, facile quisquam connumeraverit, scitissimas eas, et artis inimi­tabilis. Parietum structura solida ubique est, ac praestantis fabricae. Laquearium prae­terea nitor, fenestrarum augusta moles, atque mira adituum amplitudo, ut mensas, aba­cos, sellas, et adparatus reliquos taceamus, advertit extra modum spectantium oculos. Extrinsecus, totam arcis magnitudinem, ingentes fossae, circumveniunt. In his, aqua dulcis ac limpida, vario piscium generi, et recessus praebet, et alimenta. Innatant anates quoque, et anseres rarioris seminii; cignorum item harae, aquis ita sunt vicinae, ut pro cubitu, exire ad nidos, iterumque redire possint ad solitos natatus. Ipse praetorii situs, erecta est positione, fruiturque adspectu laeto. Civitatem respicit ad orientem; ad sep- temtrionem, vivaria, variis offerta animalibus; inde hortos et vineas, montesque, molli declivitate, arci se insinuantes. In occasum villae subiacent rusticae, et fructuariae, inde horti et suburbia. Ubi, cum multa occurrunt, quae spectanti[p. 116.]um ex arce oculos pascant, tum in primis collis ille Calvariae, tanti artificii, ut e longe disiunctis regio­nibus, haud pauci confluant, qui eundem, maxima religione, admirentur. Pulcherrime adtollitur in petrae factus similitudinem, in quam, uno aditu gradus cochleae adscen- dit. Hinc et illinc specus occurrunt, scitissime colli petroso impressae. In his, memoria Passionis D. N. Iesu Christi, vivo quasi statuarum monimento adservatur.2 In sum­mo cacumine, sacellum est, splendide satis instructum, ubi effigies B. Mariae Virginis, arae superimposita, renitescit. Ad radicem monticuli, prope arcem, statuae se obiiciunt, Romanorum Imperatoribus consecratae. In meridiem procurrunt luci, et campestris po­sitio, quam itidem, statuae ornant iusto ordine, utroque viae latere, usque ad Volkam am­niculum depositae. Mola hic, rivo est superinstructa, non habitaculis modo, miro de­pictis artificio, sed vivariis etiam, aviariisque diversarum specierum amoenea. Ita se arx Kis-Márton, habet hodieque. §. IV. II. Arx Szarvkő, seu Hornstein. Haud procul ab arce Kismárton, altera, trans montem, visitur, quam Germani, Hornstein, Hungari Szarvkő vocant, quia eo loco insedit, quem accolae, cornu petrae, ore suo nominarunt. Situs loci rarae amoenitatis est, hinc montibus, vinetis illinc, isthinc lucis, nemoribusque, decorus. Radices montis Laita subluit. Adde, sublimem positum, 1 1 Nota marginalis a nobis suppi, verbis et substructio secundum synopsin (v. ms. p. 108.). 2 corr. ex adservantur Pars arcis occidentalis: et huius conclavia: opportunitates arci adsitae: calvariae situs et substruction reliquus agri habitus: Szarvkő Arx sive Hornstein: eius positus sublimis:

Next

/
Oldalképek
Tartalom